PL 204, col. 1029
Vita S. Stephani (Gerardus Itherius), J. P. Migne
revelationis felicitatem, mirari, laudare et
glorificare studuerunt. Et quia in Grandimonte
adversus principes et potestates, adversus mundi
rectores tenebrarum harum milites Christi, ne perderent
coelestia, semper erant pugnaturi [(Ephes. VI)] ,
merito ibi auditum est nomen ejus, ubi victoria
quam ab antiquo humani generis hoste Christus
habuit quotidie celebratur.
L. De aedificio ejusdem loci.
Pergentes igitur ad locum divina revelatione
compertum (satis enim Mureto vicinum est), ecclesiam
et domos ad habitandum jussione Domini
cujus erat, omni cum festinatione fecerunt. Quibus
vili schemate utcunque pactis, reversi sunt Muretum,
ubi nonnulli de fratribus remanserant, et accipientes
sanctissimi Patris sui gloriosum corpus, transtulerunt
illud in Grandimontem, paucisque scientibus
reconderunt subtus presbyterium ante altare.
LI. Miraculum de pane dato cuidam militi.
Cum Pater pius viveret, Bosoni Dereses, illustri
viro, die sancto coenae panem distribuit, quem ille
diu reverenterque servavit, et multis languentibus
frustatim distribuit, quos omnes virtus divina
sanitati restituit, multaque miracula uno pane perpetravit.
LII. De milite sanato miraculum.
Postmodum vero miles quidam, qui Raimundus
de Plantadio dicebatur, ad illam novam Domini
plantationem se deferri fecit, ut in orationibus fratrum
recipi meruisset. Hic eo morbo, qui paralysis
dicitur, ita corporis medietatem amiserat, quod ex
illa parte nullum ejus membrum in aliquo praevalebat.
Loquens ergo cum priore, verbo quo poterat,
petiit ut in ecclesiam ad altare duceretur. Cumque
a quodam filio suo ex uno latere, et ab ipso priore
ex altero totus fere portaretur, postquam super lapidem
sub quo ante altare sanctissimi hominis
corpus sepultum erat, pedes suos tenuit, libera
voce exclamans ait: « Sinite me, nolite me juvare,
ego enim in hoc loco, in quo pedes teneo, modo
sanus factus sum. Dico autem vobis quod hic sanctus
jacet aliquis tumulatus, pro cujus meritis et
amore mihi Deus contulit sanitatem. » Increpavit
autem eum prior, et ut nec ipsi, nec alii qui cum
eo erant hoc dicerent, vehementer prohibuit. Sed
quanto instantius hoc prohibebat, tanto qui sanus
factus fuerat, prae gaudio validius clamabat: Hic
sanus factus sum. Et qui sine humano juvamine
etiam a janua ecclesiae ad altare paulo ante progredi
non potuit, solius divinae miserationis auxilio ad
domum propriam nunc incolumis remeavit: sicque
totus sanus factus est, ut deinceps in ejus corpore
illius aegritudinis nullum remaneret vestigium.
LIII. De discipulo ejusdem sanato.
Nihilominus autem quidam ejus discipulus, qui
lumen amiserat exterius, prostratus et orans ad
ejus sepulcrum, pristinum recepit visum.
LIV. De panno qui non potuit comburi.