PL 204, col. 1030

Vita S. Stephani (Gerardus Itherius), J. P. Migne

Pannus etiam, quo sacrae ossium ejus reliquiae
involutae fuerant, a sacerdote qui decentiori panno
eas involverat, semel et iterum atque iterum projectus
in ignem comburi non potuit.
LV. De verbis correctoriis quae habuit prior secundus ad eumdem, inspectis miraculis post transitum ejusdem.
Inspectis itaque prior miraculis timuit sibi et aliis
quietem minui, et internae suavitatis dulcedinem
tardius experiri, si populorum turbae miraculorum
causa, locum ad quem venerant frequentarent. Et
veniens ad sepulcrum hominis Dei ante altare,
tanquam spiritualis paupertatis verus amator, ei ac
si viveret, ita locutus est: « Serve Dei, tu ostendisti

nobis paupertatis viam, et toto conamine tuo docuisti
nos incedere per eam. Nunc vero de arcta et
ardua via quae ducit ad vitam, ad latam et spatiosam
quae ducit ad mortem tuis nos miraculis vis
revocare? Praedicasti solitudinem, nunc in solitudine
fora nundinasque vis congregare. Non ducimur
curiositate, ut tua miracula videre velimus;
satis tuae credimus sanctitati. Cave igitur de caetero
ea miracula facias, quae tuam extollant sanctitatem,
et nostram destruant humilitatem. Non sic laudi
tuae provideas, ut nostrae sis immemor salutis. Hoc
tibi praecipimus, hoc a tua poscimus charitate.
Quod si aliter feceris, dicimus tibi, et per obedientiam
quam tibi promisimus, constanter asserimus,
quia ossa tua inde extrahemus, et spargemus in

flumen. » Ergo quia pura fides et charitas vera magis
amant opera quam signa, taceamus multa miracula,
quae, dum adhuc viveret, ab ipso audivimus
et legimus fuisse facta, et quotidie in procuratione
omnium nostrum sine possessionibus pecudibusque
ac reditibus, Deo cooperante, fieri videmus. Sequamur
autem ipsum per ostensum nobis sanctae
conversationis exemplum, ipso auxiliante, qui vivit
et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.
LVI. De Petro Lemovicano, nepote secundi prioris, per visionem sanato, miraculum.
Petrus Lemovicanus presbyter reverendus frater
Grandimontis, nepos Petri Lemovicani, secundi
prioris Grandimontis, columbinae simplicitatis et

floridae virginitatis splendore vernabat, fluvioque
lacrymarum frequenter affluebat, et tam Marthae
quam Mariae officium sollicite gerebat. Qui divina
permissione coepit acriter aegrotare, cumque pondus
gravissimum languoris amarissimi vix portare
sufficeret, primo Patri nostro Stephano sanctissimo,
patronoque suo praenominato, humiliter supplicavit
ut divinam clementiam clementer exoraret, quatenus
dolorem nimium sic temperaret, ut ipsum
quoquo modo sustinere valeret. Postea divinae gratia
benignitatis duos coelestes medicos fulgentes et
gloriosos, scilicet Stephanum Christi famulum, et
Petrum Lemovicanum patruum suum videt aeger
ad se venientes, linteamenque niveum afferentes,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.