PL 204, col. 1032
Vita S. Stephani (Gerardus Itherius), J. P. Migne
Et dixit: « Sancte Dei Stephane, adjuva me.
Sancte Dei Stephane, exaudi me, ora pro me, nunc
appareat gloria tua, bonitas tua. Si quid potes, adjuva
me, et redde mihi uxorem meam, quia in tuo
servitio mortua est modo. » Cumque talia locutus
fuisset, cum omni fiducia accessit ad corpus uxoris
defunctae, et ait: « Domina Petronilla, domina Petronilla,
responde mihi. Domina mea, amica mea,
soror mea, responde mihi. » Et cum hoc dixisset,
ad vocem ejus divino nutu ipsa respondit: « Heu,
mi domine, ut quid pro me anxius fuisti? Certe
bene eram, multo melius exstiteram. » Tunc vir
ejus gaudio plenus, assumpsit eam, et iterum levavit
eam, et posuit super ipsum jumentum, et cum
gaudio et exsultatione pervenerunt quo tendebant,
et narraverunt fratribus suis quae sibi acciderant
in via, et laudaverunt pariter Dominum, qui salvat
sperantes in se. Et factum est gaudium magnum
illis in illa die et deinceps. Hoc autem mirabile
signum presbyter vitae venerabilis et morum probitate
conspicuus veraciter enarravit.
LVIII. Item aliud miraculum.
Aliud non minus mirabile miraculum charitati
vestrae insinuabimus. Tempore domni Stephani de
Liciaco, venerabilis quarti prioris Grandimontis,
aedificabatur ecclesia in Grandimonte. Accidit autem
quadam die cum operarii quemdam lapidem magnum
ac quadratum sursum in altum deferrent,
obvium habuerunt Geraldum magistrum operis
ipsius, quem inviti et incaute ignorantes expulerunt
a summitate arcium, et corruit in terram,
qui graviter collisus occubuit, sanguis vero ejus
per oculos, per aures, per nares, ac per os defluebat.
Quod cum viderent operarii vehementer ejulantes
clamare coeperunt. Vir autem domini Stephanus
tunc temporis orationi insistebat. Cum vero
subito tantum clamorem audiret, vehementer expavit,
et surgens illico ab oratione, tremefactus ac
concitus perrexit illuc ubi corpus defuncti coopertum
jacebat exanime. Flebant itaque caementarii
et alii operarii graviter super eum, quos intuens,
ut erat vir magnae austeritatis ac probitatis, increpare
coepit, et expellere a loco illo, ac vehementer
conviciari eos cur flerent, aut cur clamarent, dicens:
« Recedite, boni viri impostores, fugite ab
isto loco, non est mortuus iste operarius, sed dormit. »
Et expulsit eos foras, et clausit ostium.
Tunc confidens et sperans in bonitate Domini et
meritis B. Stephani, vocat fratres, et congregat
in capitulo, dicens eis: « Fratres et filii mei, inimicus
humani generis nos hodie graviter invadere
ac sauciare tentavit. Eapropter vos admoneo, ac
vobis firmiter praecipio, quatenus discalceatis pedibus
cum gemitibus et lacrymis veniatis ante altare
B. Mariae semper virginis, et postmodum ad
sepulcrum sancti Stephani. » Et voce horribili venerunt,
oraverunt, fleverunt. Deinde prior Stephanus
duxit ad sepulcrum B. Patris nostri Stephani,
et voce horribili arguere eum incipit dicens: