PL 204, col. 1033

Vita S. Stephani (Gerardus Itherius), J. P. Migne

« Redde, redde eum velociter. Cur sic nos afflixisti?
quare hoc sustinuisti? Cito, cito appareat bonitas
tua, virtus tua. Si quid potes, et certe credimus
quia potes, adjuva nos misertus nostri. » Cumque
complesset orationem, fidus de Dei misericordia et
de Dei Genitricis auxilio, et de beati Stephani beneficio,
cum fratribus accessit ad corpus defuncti,
discooperiensque eum apprehendit manum ejus dextram,
et quasi increpando dixit ad eum: « Gerarde,
surge, surge dico, operare, et ad opus tuum
revertere, surge velociter, nec moreris. » Ad hanc
vocem reviviscens homo ille surrexit et dixit:
« Ecce, domine, adsum et nullum habeo vel sentio
malum. » Videntes autem fratres qui aderant, timuerunt,
et prae gaudio fleverunt, et laudaverunt

Dominum et beatam Mariam matrem Domini, et
beato Stephano gratias egerunt. Tunc venerabilis
Stephanus prior aperuit illis hominibus quos inde
expulerat, dicens eis: « Ecce magister vester Gerardus
sanus et incolumis perseverat. Revertimini
igitur cum eo ad opus vestrum. » Videntes autem
hominem vivum, quem mortuum reliquerunt, stupefacti
et admirantes clamare coeperunt: « O Domine
Deus, qui facis mirabilia magna solus, cujus
nomen est benedictum in saecula! Tu enim non
derelinquis quaerentes te, Domine. Ecce videmus
opera magna et prodigia quae fiunt per beati Stephani
merita gloriosa. » Tunc Stephanus prior quartus,
ac Deo dignus increpavit eos, dicens: « Videte,
silete, cavete ne cui manifestum reveletur a

vobis hoc signum. Si enim a vobis revelabitur, de
vobis vindicabitur, et ita cum gaudio fit ab eis de
caetero operis consummatio. »
LIX. Aliud miraculum.
Aliud autem miraculum non minus mirandum
narrabimus charitati omnium vestrum. Tempore
hujus venerandi prioris erat puer in Grandimonte,
Audoenus nomine, progenitus nobili germine, sed
deditus erat nimiae infantiae. Sustinebatur autem
propter nimiam teneritudinem juventutis suae a fratribus;
qui cum quadam die vellet ludere, ascendit
ille puer super quamdam porticum, et ex transverso
posuit se super eam, et coepit se exagitare
huc atque illuc. Videns autem eum presbyter quidam,

nomine Guido, vir religiosus, timuit ne tali
enormitate puer ille periclitaretur, et accurrens ut
eum increparet, antequam ad eum accederet, fortuitu
cecidit, et collisus exspiravit. Cucurrit autem
sacerdos ille ad patrem spiritualem, et indicavit ei.
Qui audiens, concitus venit ad puerum, et invenit
eum jam defunctum. Et accipiens eum in ulnas
suas, attulit eum ad beati Stephani sepulcrum,
quod tunc temporis erat in claustrum conditum, et
dixit: « Ecce, Stephane, vir amantissime, ecce filius
tuus, ecce discipulus tuus jam, ut cernis, est mortuus,
redde illum nobis, redde, aut certe a loco
isto projiciam te. Vide ne tardaveris, neque moram
feceris. Vides quia dolemus, quia affligimur, quia
tribulamur; da nobis consolationem et tuo nomini

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.