PL 204, col. 217

Epistolae (Henricus de Castro Marsiaco), J. P. Migne

Ecce ego ad ostium cordis vestri pertinax amator
invigilo, clamans litteris, precibus inquietans, ut
animus ille vester vel importunitate victus assurgat,
et pessulum nobis abditae voluntatis aperiat. Credimus
enim quod illa prompta est ex virtute, licet
retardetur ex obice; et gestit invenire qua prodeat,
si renitentis obstaculi durities non obsistat. Quid
autem sibi velit, quod saepe scribens vobis, vestra
nec semel rescripta promerui, non adverto; nisi
quod admodum vereor, ne vobis memoria nostri
prorsus exciderit, dum affectui nostro quaerenti quem

diligit, dilecti saltem littera non recurrit. Ego autem
impatiens morae moras vestras silentiumque
dissimulo, blandiens utique mihi, ne forte qui haec
interim vota suspenditis, recompensationis optimae
compendia procuretis. Quidquid autem illud sit,
quod me, dum vos retardatis, excruciat, noster interim
nec dormitat animus, nec tepescit affectus,
quaerens quem diligit anima mea, ut tenens teneam
nec dimittam illum donec introducam vos in
domum matris meae et in cubiculum genitricis meae.
Tunc videbit dilectus meus et affluet, et mirabitur,
et dilatabitur cor illius: cum egredietur ad eum in
filiis suis gaudens et exsiliens Claravallis, et obviabit
illi quasi mater honorificata. Tunc et mihi forsitan
insultabit, ut dicat: Jam non propter tuam loquelam

credimus [(Joan. IV)]
; quia, sicut audivimus, ita et
vidimus. Vidimus et cognovimus eam, de qua Patres
nostri annuntiaverunt nobis. Resuscitate igitur nunc
tandem gratiam quam habetis in vobis, ne sepeliatur
in uno angulo montium, quod datum est vobis
in acquisitione gentium et multitudinis populorum.
Veniet qui talentorum suorum lucra requirat, exacturus
nimirum exinde rationem, si sub defosso
cespite Bulcoldonis otiosam repererit pretiosi muneris
quantitatem. Si qua igitur in vobis viscera pietatis,
si qua societas spiritus, si qua laus disciplinae,
occurrite mihi in Altacumba, cum venero, ut vel ibi
pandatur secretarium mentis, quae tantae obriguit
lentitudine tarditatis.
III. Ad papam Alexandrum.--Orat papam ne Tolosanae Ecclesiae pontifex constituatur.

Doctoris gentium probat auctoritas, et nostra jugiter
infirmitas experitur, quod nemo scit hominum,
quae sunt in homine, nisi spiritus hominis, qui in eo
est [(I Cor. II)]
. Verum et hic ipse ad sua ipsius intima
dignoscenda caligat, nisi hic ab alio spiritu adjutus
intelligat, illo utique, de quo Apostolus ait: Spiritus
adjuvat infirmitatem nostram [(Rom. VIII)]
. Ille
namque solus, cum omnia scrutetur, etiam profunda
Dei; ille, inquam, solus occulta humani cordis intelligit,
et vires ac potentias singulorum singulari et
propria virtute discernit. Quod ideo dictum sit,
amantissime Pater, ut nulli de me credatis, quod
supra me esse, meus ipse mihi spiritus attestatur,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.