PL 204, col. 218

Epistolae (Henricus de Castro Marsiaco), J. P. Migne

domesticus utique propriae insufficientiae perscrutator;
et nec mearum virium nescius, nec debilis imbecillitatis
ignarus. Scitote itaque, Pater, et credite
quod, si quid in me gratiae vel virtutis aut est aliquatenus,
aut esse conjicitur, illorum penitus meritis
est attributum, quibus in lege Domini conservandis
indigna me fateor praelatione submissum. Eorum
debetur commodis omne quod possum, eorum deputabitur
usibus quod accepi: quibus, si quid exinde
qualibet subreptione fraudavero timeo ne quod
illis pro parte subripitur, mihi dignius ex asse tollatur.
Multo proinde melius mihi, multo securius,
apud illos jugiter munia impositae servitutis implere,
quam cum eo quod illorum est, de gente in gentem

vaga mutatione transcurrere. Quando vero idoneus
fierem regere gentes indomitas, et divinae legis
ignaras, qui nec illis etiam administrare sufficio,
qui plus mihi ex disciplina conferunt, quam a me
recipiant per doctrinam? Et isti quidem per semitas
justitiae celeri currentes incessu, sponte feruntur
ad vias vitae; illi vero pactum fecere cum morte, et
manibus et verbis accersierunt illam. Verumtamen
et propter illos mori, pro vestra mihi erit jussione
promptissimum, parato pro viribus meis ad omne,
quod contra haereses illius regionis injungatur, dum
modo ab ea mihi quam somniant, pontificis electione,
parcatur. Rogo igitur, et per mansuetudinem nostri
Redemptoris obtestor, ut quidquid vobis alii suggerant,
qui consuetae forsitan correptionis aculeos removere

longius a sua conversatione festinant, ab his tamen
quibus divina videor ordinatione conjunctus, paternitas
me vestra non separet, nec cogat me amplius
ad saeculi hujus alta respicere, qui elegi ab olim in
domo Domini humilibus consentire. Inveniam, quaeso,
misericordiam in oculis vestris, ne ab accessu concilii
hujus timoris occasione retarder, ut possim
vobis tanquam vicario Christi Jesu et summo speculatori
turris David quaedam singulariter comperta
suggerere, quae poterunt, Deo propitio, in universitatis
commodum redundare. Nunquid tanti est, ad
tribus solummodo Tolosanas et faeces Vasconiae convertendas
intendere, ut negligantur alia multa, quae
potestis, si creditis, et debetis usque ad extremum
terrae, in salutem multarum gentium providere?

Ipsa quoque Tolosana Ecclesia, si non ei aliunde
consulitur, grave interim dispendium sustinebit, dum
ego, si me cogitis, fugiam quoad potero, etsi non
effugiam manus vestras.
IV. Ad eumdem.--Rogat papam, ut latorem praesentis epistolae dignetur Hibernis pontificem concedere.
Est in insula Hiberniae vir vitae venerabilis fide
Christianus et nomine, qui in populo illo barbaro et
gente novissima summo hactenus sacerdotio fungitur,
et legationis insuper titulis insignitur. Nunc
autem infirmitate confectus et senio quietis et vacationis
vota concepit, fatiscentem nimirum causatus
aetatem; quippe qui videt exitum vitae sibi pro foribus
imminentem. Maturus igitur miles, et post varios

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.