PL 204, col. 219
Epistolae (Henricus de Castro Marsiaco), J. P. Migne
triumphos legitimae concertationis emeritus,
praeteritae operationis hebdomadam Sabbato quaerit
requietionis concludere, et spiritualibus tandem otiis
dedicare id quod est reliquum vitae suae. Facta igitur
cessione pontificii quod gerebat, ne gentem in
qua hactenus laboraverat absque consolatione dimittat,
virum venerabilem, scilicet latorem praesentium,
ordinari sibi desiderat successorem, celebrata electione
in ipsum a clero et populo et magnatibus terrae
ejus. Unde nos licet tales in observantiis ordinis
adjutores, nequaquam in ecclesiasticis functionibus
fieri cupiamus antistites; adducimur tamen assensum
nostrum praesenti negotio non negare, timentes
utique illi barbarae nationi, ne facile in eis naturalis
feritas recrudescat, si in tepidioris segnitiem disciplinae
a spiritualium virorum fervore refrigeat. Quapropter
si ita videtur et vobis, rogamus ut votis et
desideriis praedicti pontificis tam in absolutione ejus
quam in ordinatione istius efficaciter annuatis.
Quidquid autem agendum fuerit, scitote quod ei et
viarum prolixitas et brevitas expensarum moras
inhibet longiores.
V. Ad regem Anglorum.--Extollit regem Angliae tum ob alia, tum quod plumbo statuerat Claraevallis ecclesiam operire, eamque ob causam mittit ei mensuram ejusdem ecclesiae.
A die qua vobis Deo inspirante complacuit, ut ad
redemptionem familiaritatis nostrae sinus sese regiae
dignationis expanderet, et apex tanti culminis inclinaret,
jugis et ininterpolata memoria vestri sedem
nostri pectoris occupavit, quae nos non patitur vel
in amore vestro tepescere, vel a gloriae vestrae praedicatione
cessare. Testis est terra Vasconiae, et
nobilis urbs Tolosa, quam ex dispositione nuper
vestrae magnanimitatis adivimus, qualiter per os
nostrum in omni opportunitate colloquii tam publici
quam privati, magnifica virtus vestrae majestatis insonuit,
et inter oppansas quodammodo erroneae
turbae caligines splendor vestrae tam fidei quam pietatis
effulsit. Deinde cum jam rediissemus ad propria,
ejusdem vestrae pietatis gratiam domesticis
nostris relatu familiari deprompsimus; et, abbatibus
e diversis mundi partibus congregatis, cum solemni
quadam et festiva laetitia regalis beneficentiae nuntiavimus
largitatem. Inter caetera sane, quae de
amplificatione et custodia ordinis servastis hactenus
et servatis, curae vobis fuit, non solum exhibita, sed
et promissa referre, ut gratius accepta recolerent,
cum potiora in reliquum ex gratuita pollicitatione
sperarent. Specialiter illud amplissimum donum
praeconio excellentiore protulimus, quod Claraevalli
nostrae in nostris manibus promisistis, ut videlicet
plumbi lamina in operimentum oratorii nostri vestro
munere contributa, devotio, quae vobis in pectore
flagrat, nobis super tecta resplendeat. Haec igitur
acceptantibus universis et dignas Deo gratias persolventibus,
habita deliberatione decrevimus oratorii
nostri mensuram sine orationum mensura transmittere,