PL 204, col. 223

Epistolae (Henricus de Castro Marsiaco), J. P. Migne

jam tertio vestrae recepit litteras jussionis, in quibus
ei omnis appellatio tollitur, ut pauperculae illi
domui juris sui prosecutio non tollatur. Jam per
Lingonensem episcopum sub interdicti sententia de
justitia vestra tenetur, dum non vult dimittere, quod
per injustitiam suam tenere convincitur. Sed quid
facimus? Non credit verbo signi prioris, nisi adhuc
in manu vali a gravioris plagae verbere feriatur.
Data igitur, pie Pater, voci vestrae vocem virtutis,
et facite adhuc nobiscum signum in bonum, ut erubescant
rebelles, et increduli confundantur; et sciant
pariter et intelligant quam periculose et ad insipientiam
sibi decretis apostolicis reluctentur. Si qui
autem ex eis conspectui vestro se irreverenter ingesserint,
memineritis excommunicationis sententiae cui

succumbunt, ut non aliter, quam vos deceat, vel
admittantur a vobis vel dimittantur.
XI. Ad eumdem.--Vitia quaedam Galliae deplorat quae exstirpare adorsus sit cardinalis S. Chrysogoni, ob id tempus revertendi ei prorogari precatur.
Inter caetera mala, quibus in partibus Gallicanis
antiquus Ecclesiae decor obsorduit, pudicitiae lapsum
et fidei deploramus excidium, videntes quod diebus
his malis et casta simplicitas piae credulitatis excluditur,
et candida simplicium castitas influentibus
undique flagitiis inquinatur. Unum vero superest
contra prodigia funesta remedium, ut rigor apostolicae
disciplinae non torpeat, et abundante malitia
caeterorum Romanae sedis charitas non frigescat.

Hanc enim si spiritus ab austro veniens placidi fervoris
aestu refoveat, totum corpus Ecclesiae coelesti
protinus recalescet incendio, et noxii torporis excussa
segnitie in sui vigoris gloriam membra languida
convalescent. Attendat ergo interim de sublimi qua
praeeminet specula, sanctitatis vestrae contemplationis
obtutus, et tunicam veri Joseph sedula cogitatione
perspiciat, videatque utrumne illa sit, quam
ei Pater fecerat, tam inexpertam maculae, quam totius
conscissionis immunem. Maculatur haec in partibus
nostris et scinditur, eo quod duplici subjecta ludibrio,
et naevo turpitudinis et ruga dehonestatur erroris.
Bicipiti quodam fluvio et haereses in eam et flagitia
confluxerunt, ita ut, cum sordeat in plurimis per
immunditiam vitae, scindatur in aliis laceratione

perfidiae. Surrexit enim de cineribus Sodomorum
antiquae libidinis vermis, qui post ignis pluvias imbresque
sulphureos de lacu damnationis emergens,
fetoris sui flatibus occiduas inficit regiones. Revixit
et Arius in partibus Occidentis, qui ab orientali judicio
in propria persona damnatus, nunc in successoribus
suis fines ultimos occupavit. Foris occidit
gladius, et domi mors similis est. Nam et haeretici
in publico disputant contra fidem; et quod multi
in occulto faciunt, et scribentis verecundiam, et
legentis laederet honestatem. Sed quid dicimus in
occulto? Peccatum suum sicut Sodoma praedicant,
et velut in suburbanis Gomorrhae convivas libidinum
provocant ad peccandum. Nunquid super his non indignabitur
zelus vester, aut impune peccabunt, et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.