PL 204, col. 224

Epistolae (Henricus de Castro Marsiaco), J. P. Migne

vos tacebitis? Tempus est ut amicus sponsi sponsae
ulciscatur injurias, et gladius Phinees sacerdotis in
incestum Israelitae et Madianitidis exeratur. Ecce
in diebus vestris, auctore Domino, sedata sunt
schismata; euge pastor bone, facite ut et haereses
sopiantur. Habetis enim in partibus Gallicanis virum,
sicut experti sumus, justitiae et veritatis amicum,
dominum P. tituli Sancti Chrysogoni cardinalem,
qui in una sola electione, me teste, quingentas
marcas argenti strenue refutavit, ne sub obtentu
muneris a tramite diverteret veritatis. In eo igitur
plurimae consolationis hausto remedio Deum glorificamus
et Patrem; in eo magnificamus et vos, videntes
quod illustrium dignitatum gratia, quae de
vestrae plenitudinis fonte procedit, in tales confluit

ex apostolica discretione personas, quae per vitae
meritum fastigia illustrate comprobantur honorum.
Hinc vobis materia gaudii, hinc Ecclesiae Dei solatii
fomes exoritur: quod tales assumitis in partem
sollicitudinis, qui honorent in vobis plenitudinem
potestatis. Probat iste quod diximus, vestrum in se
non errasse judicium; dum eo se aptum exhibet ad
pondus oneris, quo minus deprehenditur ambitiosus
honoris. Is est quem sublimat humilitas, frugalitas
locupletat, qui cum sit nemini gravis, charus et utilis
factus est universis. Pugnat constater ad bestias
Ephesi, Simonem Petrum contra Simones magos
induens et leprosis Syriae novum exhibens Eliseum,
evellit et destruit, aedificat et plantat; ita de vinea
Domini Sabaoth vulpeculas demolientes exterminat,

ut de ipso quoque vestiario Salomonis tineas corrodentes
excludat. Benedictus Deus, cui talem Ecclesia
sua filium vobis obstetricantibus parturivit,
qui et patris honori consonet, et a matris non degeneret
honestate. Hunc itaque vobis contra praedictas
pestes prolixiori temporum spatio petimus indulgeri,
consentientibus plerisque de majoribus nostris
in idipsum, ut citra exhibitam praedictorum
vulnerum curam, non sit iste vir nostris regionibus
subtrahendus, qui ob hoc maxime fuerat in partes
etiam remotissimas destinandus; praesertim cum
tetigerit Dominus hoc tempore corda regum, qui,
pacis inter se foedere confirmato, in nullo melius
sanctiusque conveniunt, quam ut induti lorica fidei

haereticam multitudinem persequantur. Verum, quia
necesse est, ut juxta Evangelii verbum sint gladii
duo hic, dignum credimus et honorificum vobis, ut
zelum saecularium principum vestra quoque aemulatio
comitetur, ne pia eorum intentio sumat ex occasione
defectum, si opportunum non acceperit ex
vestra cooperatione subsidium. Expedit igitur ut
praedicto cardinali congruas prorogantes inducias,
detis ei specialiter in mandatis, ut contra hostes
charitatis et fidei magnanimiter accingatur; maxime
quia in pluribus regionibus usque adeo jam exundavit
iniquitas, quod factus est sicut populus sic sacerdos,
vel potius pestilentia gregum ex ipsa serpit
contagione pastorum. Moras proinde hominis Dei,
et indicti sibi reditus tarditatem consideratio tantae

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.