PL 204, col. 225
Epistolae (Henricus de Castro Marsiaco), J. P. Migne
necessitatis excuset; quia licet praesentia ejus vobis
esset non immerito grata; talis tamen absentia
cunctis Deum timentibus efficitur gratiosa. Redibit
ad vos, Deo propitio, temporis opportunitate suscepta,
et spirituales afferet ex agro hujus mundi mandragoras,
quae jam et in portis nostris odorem spargunt,
et vobis suavitatem plurimam in ipsius Rachelis
invidiam redolebunt. Persequatur interim, ut
optime coepit, peccatores Amalech, et de civitate
Domini veteres exterminet Jebusaeos, ut, cum venerit
ad vos, et pulsaverit, confestim aperiant ei, et intret
in gaudium Domini sui magni.
XII. Ad nigros abbates Flandriae.--Animos eorum commotos ob secessum abbatis de Ham in aliquod coenobium ordinis Cisterc. placare conatur.
Ad meipsum anima mea turbata est, insiti moeroris
amaritudine contabescens, quod vestros, ut dicitur,
animos turbo adversus nos gravis commotionis
exagitat, et in profundo piorum cordium grandis
infremuit spiritus procellarum. In primis igitur
orandus est auster, ut veniat, qui indignationis
ollam flante aquilone succensam mitioris aurae
temperamento refrigeret, atque in thalamo Salomonis
media cubiculi charitate consternens, in
quietis tranquillae planitiem sanctarum mentium
redigat tempestatem. Ego autem, si quid modo est
vel opere vel sermone commissum, in quo vestra
sit vel exasperata benignitas, vel utilitas diminuta,
nulla tuebor impudenti excusatione reatum, qui
vestrum subeo spontanea satisfactione judicium.
Maxime quia, cum apud misericordes judices causa
decernitur, non tam periculosum est solvere poenae
debitum, quam nequiter inficiari delictum. Proinde
ad vos pertinet, ut aequa discretionis lance pondus
libretis examinis, per quod et confitenti sit venia,
et innocenti non imputetur offensa. Verum est illud,
nec omnino diffiteor quod in vestris me olim partibus
commorante, ubi, quod cum gratiarum actione recenseo,
impensius sese mihi copia vestrae charitatis
exposuit, contigit ut praesentiam nostram vir venerabilis
G. abbas de Ham gratia contrahendae mecum
familiaritatis inviseret, meque sibi, quod libenter
annui, mutuae dilectionis connexione vinciret. Cumque
circa spirituales profectus medius inter utrumque
sermo discurreret, sui propositi reseravit arcanum,
dicens se animo concepisse, ut in ordinis
nostri coloniam et ipse transiret, et alios, qui eum
sequerentur, adduceret. Dehinc domum quoque
obtulit quam regebat; ratus videlicet, non pleno
sibi prospexisse consilio, nisi domum eatenus gubernatam
in eminentiam ordinis ad quam ipse
migraret, pari religiositate sustolleret. Haesi, fateor,
et prae consideratione difficultatis obstupui. Deinde
cunctis obstaculis mente decursis curam prosequendi
operis dissuasi. Ad ultimum vero instantia mollitus
abbatis rem totam dubia dilatione suspendi. Praeterea
Flandrensis Comitis quem abbas pro negotio
tam actitando quam non acticando vocaverat, et