PL 204, col. 238

Epistolae (Henricus de Castro Marsiaco), J. P. Migne

compungeretur ad lacrymas; haereticos vero,
qui convenerant, latebrae potius quam talia spectacula
delectarent. Ipsum vero Petrum in cantu,
quem ad invocandam Spiritus sancti gratiam profusis
lacrymis cantabamus, tremor evidens et pallor
operuit; ita ut ab eo color multus aufugeret, et
virtus animi deperiret. Quomodo enim, adveniente
Spiritu sancto, in adversariis ejus spiritus remaneret?
Cernere erat hominem quasi morbo paralysi
dissolutum, nec loquelam retinuisse, nec sensum,
quamvis tantae facundiae fuisse diceretur ab omnibus,
quod omnes in dicendo solitus sit superare.
Quid plura? Jurat infelix astantibus universis quod
de omnibus fidei articulis, quos requireremus ab eo,
suae credulitatis exprimeret veritatem. Res mira, et

in tali spectaculo pia jucunditate gratissima! Allatus
est liber, in quo juraverat, et uno de circumstantibus
religioso quodam loco occurrentis litterae praenosticum
perquirente, illius Scripturae textus
occurrit: « Quid tibi et nobis, Jesu, Fili Dei? Venisti
ante tempus perdere nos? Vere, Domine Jesu,
nihil tibi et illis, quos Pater tuus ejectos a te vite
vera, tanquam infructuosos palmites amputarat, et
foras miserat ut arescant. » At nobis instantibus,
ut de sacramento altaris suam nobis fidem sine
fraude aliqua fateretur, quod corde non credidit ad
justitiam, nec ore confessus fuit ad salutem; sed
contra id quod de omnibus mentiri decreverat, falsitatis
suae prodidit veritatem, et panem sanctum

vitae aeternae sacerdotis ministerio in verbo Domini
consecratum, non esse corpus Christi novo dogmate
contendebat. Tunc surrexerunt omnes, cum quodammodo
lacrymis obruentes, quas et sacramentorum
contemptus elicuit, et habita erga miserum
compassio Christiana profudit. Nec plura. Datur
comiti reus, et haereticus judicatus, statimque sub
diligenti pollicitatione parentum custodiae publicae
mancipatur. Volat facti rumor per vicos et plateas
amplissimae civitatis, aperiuntur ora fidelium, et
catholicae plebis labia in tua, Christe, praeconia resolvuntur,
velut tunc primum in eadem urbe fidei
splendor erumperet, et in spem salutis aeternae desperata
dudum civitas respiraret. Ex tunc igitur et
deinceps verbum fidei crescebat, et multiplicabatur

in dies; ita ut universa urbis facies laetior videretur,
quae in candorem lucidae virtutis de tenebris
evadebat erroris.
Interea Petrus ad se reversus, et, Domino respiciente,
compunctus, cum se dignum penitus tam
praesenti morte cerneret quam futura, missis mediatoribus
multis satisfactionis quaerit aditus, et
conversionis pollicetur affectum, ut possit in frugem
vitae melioris ab imminentis mortis interitu
liberari. Venit, recipitur, et in conspectu sistitur
populi circumstantis, nudo quidem corpore, veteris
exuens perfidiae pravitatem. Ibi se coram omnibus
haereticum recognoscens, ibi dedit manus fidei,
ibi abrenuntiavit errori, praestito coram omnibus
manu dextera juramento, et datis fidejussoribus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.