PL 204, col. 239

Epistolae (Henricus de Castro Marsiaco), J. P. Migne

tam comite ipso quam multis praecipuis de concivibus
suis, quod ad omne mandatum domini legati
se subderet, et jussionem ejus in omnibus adimpleret.
Tunc indictum est populo, ut omnes pariter
ad ecclesiam sancti Saturnini die altera convenirent,
audituri et visuri solemniter quam poenitentiae
formam Petrus ille susciperet observandam.
Omnes ergo sequenti die, ut fuerant praemoniti,
convenerunt; tanta utique multitudo, tam frequens,
ut vix remaneret secus ipsa altaris cornua locus vacuus,
qui domino legato missae solemnia celebranti
sine compressione nimia praeberetur. Et ecce, coram
illa multitudine multa nimis, Petrus ille jam
noster per ipsas ecclesiae valvas nudus et discalceatus
adducitur, caedentibus eum hinc inde episcopo

Tolosano, et abbate Sancti Saturnini, donec ad pedes
legati in ipsis altaris gradibus se prosterneret. Ibi
in facie Ecclesiae ecclesiasticis reconciliatus est sacramentis;
abjurata omni haeresi, et haereticis anathematizatis
ab eo. Mox autem possessionibus ejus
publicatis universaliter et proscriptis, poenitentia illi
talis injungitur, quod infra quadraginta dies a patria
sua exsulaturus abscederet, in servitio pauperum
Hierosolymis triennio moraturus. Interim vero singulis
diebus Dominicis ecclesias Tolosanae urbis nudus
et discalceatus cum disciplinalibus virgis jussus
est circuire, ecclesiarum bona quae abstulerat reddere,
usuras omnes quas acceperat restituere, damna
pauperum quos afflixerat resarcire, et castrum
quoddam suum, quod haereticorum conventiculis

profanarat, ab ipsis fundamentis evertere. Deus
bone, quot lacrymas laetitia sancta profudit! quas
gratiarum actiones et laudes populus jubilans et
devotus coelestibus choris ingessit! cum de caverna
perfidiae talpa talis educitur, et in Israeliticam ovem
lupus rapacissimus reformatur.
Post haec illo dimisso, dominus legatus ad alios
manus misit, examinaturus utique illos, quos in
magno numero vel suspicio publica, vel accusatio
privata notaverat. Nos autem vix tandem extorta
cum lacrymis licentia revertendi, pro eo quod instantia
capituli nostri jam reditus exigebat: petita
licentia sub ea nobis est exceptione concessa, ut
Albiensem dioecesim intraremus, commonituri principem

terrae, Rogerum scilicet Biterrensem, ut Albensem
episcopum, quem sub custodia haereticorum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.