PL 204, col. 240

Epistolae (Henricus de Castro Marsiaco), J. P. Migne

in vinculis tenebat, absolveret, et universam terram
suam juxta domini legati praeceptum eliminatis
haereticis emundaret. Ingredientibus ergo nobis una
cum supradicto Bathoniensi episcopo illam perditissimam
regionem, quae velut totius sentina malitiae
totam in se colluvionem haeresis illuc defluentis
excepit: praedictus Rogerus in ultimos et inaccessibiles
terrae suae fines abscessit, tam mala conscientia
profugus, quam causae suae merito desperatus.
Oderat enim lumen veritatis actor malitiae, nec sustinere
poterat nostrae collocutionis accessum, qui
totus recesserat in opera tenebrarum. Pervenimus
tamen ad quoddam munitissimum castrum ejus,
quod proprie ac singulariter castri nomine incolae
nuncupabant. Ibi habitabat uxor ejus cum militia

magna, et familia multa nimis. Omnes fere habitatores
illius castri, vel haeretici, vel haereticorum
complices erant, licet sola Domini virtute repressi,
nihil contra fidem quam praedicabamus praesumerent
vel mutire. Quamvis enim essemus et nos in manibus
ipsorum positi, et velut intra quosdam potentiae
complices haeretica undique multitudine circumventi,
verbum tamen Domini non erat alligatum,
quin eos continuis invectionibus et increpationibus
feriremus.
Cumque videremus quod nihil omnino praesumerent
respondere, judicavimus praedictum Rogerum
proditorem, haereticum, et de violata pace episcopi
et securitate perjurum, eum tanquam publica excommunicatione

damnatum, ex parte domini legati
et praedictorum regum in praesentia conjugis militumque
suorum confidenter in Christi nomine diffidantes.
Ecce amodo satis apparet quam grande et
evidens ostium patet principibus Christianis, ut
Christi ulciscantur injurias, ponantque desertum
illud quasi hortum Domini, et solitudinem ejus in
delicias paradisi. Ne autem vel parum, vel nihil
contra illos posse causentur, sciant omnes generalem
fuisse in urbe Tolosana sententiam, quod si
visitatio ista fuisset adhuc triennio retardata, vix
inveniretur in ea qui nomen Christi amplius invocaret.
Super haec autem omnia praedictus comes
sancti Aegidii coram populo civitatis praestito juramento
firmavit, quod amodo nec prece nec pretio

favebit haereticis nec eos in terra sua ulterius sustinebit
.
XXX. Sententia Henrici Albanensis episcopi, et apostolicae sedis legati, lata anno 1188 adversus abbatem S. Severi in gratiam Burdigalensis monasterii S. Crucis, in qua plurium fit mentio conciliorum. [(MARTEN. Ampl. Collect. t. VII, col. 87, ex archivis S. Crucis Burdigalensis.)]

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.