PL 205, col. 26
Verbum abbreviatum (Petrus Cantor), J. P. Migne
legem superflua expositione onerans? Item:
Hieronymus textum per textum exponit, aliam glossam
supervacaneam judicans; ideoque nobis difficilior
est ad intelligendum. Item: Sicut Hieronymus
et Origenes asteriscos et obelos illuminandis,
et confodiendis, et delendis praeposuerunt; ita et
nunc magis videtur esse opus, ut haec praeponeremus
ad explanationem difficilium, et jugulationem
deletionemque prolixitatis, et superfluitatis glossarum.
Item: Sicut in templo era infusoria, in candelabro
exstinctoria et emunctoria [(Exod. XXV)] , sic
in sacra Scriptura infusores fuerunt, ut, qui eam
exposuerunt, Hieronymus et Gregorius; exstinctores,
qui haereses exstinxerunt, scilicet validi mallei haereticorum,
Augustinus et Hilarius; emunctores, qui
superflua exstirpaverunt, ut Hieronymus et Origenes;
quorum exemplo et nos aliqua de superfluis
emungamus et resecemus a lectione ejus.
Item: Pudorem maximum nobis incutere deberet,
quod Hieronymus sola bibliotheca adjutus, vocatus
a Damaso papa et consultus, ad omnes consultationes
et questiones Ecclesiae sufficienter responderit.
Item: Idem in anni unius spatio, totam bibliothecam
historice, allegorice, tropologice et anagogice
Paulae et Eustochio exposuit. Item Augustinus [(lib.
III contra Maximum, c. 114, et in Psal. LVII)] :
Noli credere meis verbis, nisi id quod dixero, per
Vetus vel Novum Testamentum probavero. Item ait
Apostolus: « Si quis loquitur, quasi sermones Dei [(I Petr. IV)] .
» Glossa: Non contra voluntatem Dei,
juxta auctoritatem sacri eloquii, et ad utilitatem
proximi. Item: Armati tantum extrinsecus, et non intrinsecus,
inermes sumus contra Judaeum, haereticum,
tum in opponendo, tum in respondendo. Item: Sacra
Scriptura est navis nostra, qua transire debemus « hoc
mare magnum et spatiosum [(Psal. CIII)] , » et caetera,
quae non est oneranda saburra, et superfluis expositionibus,
sed sufficientibus et necessariis tantum. Item [(SEVER. SULP., dial. I, c. 12)] :
Saepe utilia et necessaria
praetermittenda sunt, ne multitudine utilium
praegravemur. Item in Legenda sancti Martini: Cui
pauca non sufficiunt, nec plura proderunt. Item Salomon:
« In paucis sint actus tui [(Eccli. XI)] . » Ergo
si in rebus paucitas, potius in verbis esse debet.
Item: Hoc est pretiosum gummi, quod ex oculis
Domini liquitur, cui nihil superfluum, nihil adulterinum,
nil contrarium admiscendum est. Item: Os
putei Abrahae, a quo Isaac amovit lapidem, iterum
cum Philistaeis obstruimus [(Gen. XXVI)] . Item: Cum
modica farinula et simila tantum, praeceptum est
filiis Israel ut migrarent de Aegypto [(Exod. XII)] .
Item:
. . . . . Gemmis auroque teguntur
Omnia: pars minima est ipsa puella sui.
[(OVID. De remedio amoris, l. I.)]
4
Gregorius: Sicut otiosi vel vitiosi lectoris est
manifeste dicta exponere, ita prudentis est obscure
dicta paucis declarare. Item: « Hoc est lignum
quod plantatum est » (et caetera, usque faciet, id est
facere docebit) « cujus folium non defluet [(Psal. I)] , »