PL 205, col. 27

Verbum abbreviatum (Petrus Cantor), J. P. Migne

quia est verbum vitae, sed « folia decident, » quibus
fructum arboris obumbramus, ne appareat. Si poma
hujus arboris, nisi quantum sufficit, colligere prohibemur,
multo magis folia inutilia. Item: Sicut
textus est umbra vitae aeternae, ita glossa, quae ei
applicatur, sit, et esse debet verbum vitae aeternae.
Item: In Deuteronomio, cap. XVI: « Non plantabis
nemus, vel omnem arborem juxta altare Domini
Dei tui. » Haec est arbor non frondosa, haec est vitis
non pampinosa, sed fructifera, quae plures habet
fructus quam folia, et folia quidem habet quibus
teguntur promissa et comminationes. Item: Solutus
est liber septem signaculis signatus per Christum
clavem David, pro quibus, ut solverentur, flevit
Joannes [(Apoc. V)] . Ne cogamus eum iterum flere,

per superfluas expositiones et inutiles glossas, obscura,
et taediosa, et onerosa reddendo ad legendum.
Item: Tenebrosa aqua nubium facta est potabilis,
quod patet per eunuchum [(Act. VIII)] , qui Philippo
monstrante ei locum Isaiae de passione Domini
scriptum: « Sicut ovis ad occisionem ducetur [(Isa. LIII)] ,
» et caetera, statim intellexit. Item:
« Petrae scissae sunt, et monumenta aperta sunt [(Matth. XXVII)]
» in passione Domini; quia scripta
prophetarum dura ad intelligendum, aperta et manifesta
facta sunt per impletionem, quae multitudine
glossarum obscura reddimus. Item: Resarcire videmur
velum templi quod scissum est, et caeremonias
revocare: cum tamen Christus sit finis promissorum,
qui consummat omnia. Item: Videmur similes esse

palpantibus ad ostium Loth, et non intrantibus [(Gen.
XIX)] ; similes Aegyptiis palpantibus in meridie [(Exod.
X)] , unde in libro Sapientiae capite ultimo [(Sap. XIX)] .
Item: Videmur velare faciem Moysi [(Exod. X)] ,
scilicet sacram Scripturam, ut nobis, sicut Judaeis,
cornutus appareat [(Exod. XXIV)] , cum Deus eam detexerit
et revelaverit. Item: Videmur velare faciem
Christi et dicere: « Prophetiza nobis, Christe, quis
est qui te percussit [(Matth. XXVI)] , » vel intelligit.
Item Levitici XXVI: « Vetustissima veterum, » ut
modum legendi antiquorum, « comedetis, » in usu,
id est imitabimini; « et vetera, » id est modum legendi
modernorum, qui tamen jam senuerunt, et
ideo veteres « novis, » id est vetustissimis veterum

innovatis, et tunc in usum « supervenientibus, projicietis. »
Item Isaias [(cap. I)] : « Caupones tui admiscent
aquam vino. » Non admiscemus aquam et
faecem vino, amurcam oleo, paleam grano. Item:
Maxime deberet movere nos, ad brevitatem assequendam,
damnum in scribendo tot et tanta volumina,
propter sumptus nimios; damnum in legendo,
propter minorem profectum, et dilationem ad caetera
utiliora; puta damnum in emendando, propter
jacturam temporis, et taedium et laborem corporis;
damnum in ferendo, propter ponderositatem librorum
et impedimentum. Item: Consumimur in legendo
superflua, ut situs locorum, numeros annorum
et temporum, genealogias, dispositiones mechanicas 5
in aedificiis, ut in dispositione tabernaculi,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.