PL 205, col. 28

Verbum abbreviatum (Petrus Cantor), J. P. Migne

templi etiam imaginarii. Non ideo data est nobis
sacra Scriptura, ut in ea vana et superflua quaereremus,
sed fidem et doctrinam morum, et consilia et
responsiones ad infinita negotia in Ecclesia emergentia.
CAPUT III. De brevitate et commoditate quaestionum.
Post haec de brevitate quaestionum, vel disputationis
agendum est, et quae, cujusmodi tractari debeant,
ostendendum. Ad hoc Epistola ad Ephesios
cap. IV: « Omnis sermo malus ex ore vestro non
procedat: sed si quis bonus est, ad aedificationem
fidei, ut det gloriam audientibus. » Item I ad Timotheum
cap. I: « Rogavi te, ut denuntiares quibusdam
fratribus, ne aliter docerent, neque intenderent

fabulis et genealogiis interminatis; quae quaestiones
praestant ruinam magis quam aedificationem
Dei, quae est in fide. » Item in eadem, cap. VI: « Si
quis aliter docet, et non acquiescit sanis sermonibus
Domini nostri Jesu Christi, et ei quae secundum
pietatem est doctrinae: superbus est, et nihil sciens,
sed languens circa quaestiones et pugnas verborum,
ex quibus oriuntur invidiae, contentiones, blasphemiae, »
etc. Item in eadem, cap. IV: « Ineptas et
aniles fabulas devita. Potius exerce te ad pietatem, »
quae est in fide et bonis moribus. Item in
eadem, cap. VI: « Profanas vocum novitates, et
oppositiones falsi nominis scientiae, devita; quam
quidam promittentes circa fidem exciderunt. » Vera
scientia est, quae tantum consistit in doctrina fidei

et morum. Item II Epist. ad Timotheum, cap. I:
« Formam habe sanorum verborum, quae a me audisti,
in fide et dilectione in Christo Jesu. » In
eadem, cap. II: « Noli verbis contendere. Nihil
enim utile est, nisi ad subversionem audientium. »
Item in eadem, cap. II: « Exhibe te inconfusibilem,
recte tractantem verbum veritatis: profana autem
et vaniloquia devita. Multum enim proficiunt ad
impietatem, in quibus nullus est fructus. » Item in
eadem, cap. II: « Stultas et sine disciplina quaestiones
devita, sciens quod generant lites: servum
autem Domini non oportet litigare. » Et nota differentiam
inter stultas quaestiones et temerarias. Hae
enim vanae sunt et inutiles, illae periculosae et animum

subvertentes, erroremque suum cito generant.
Item cap. III: « Tu vero permane in his quae didicisti,
et credita sunt tibi, sciens a quo didiceris, et
quia ab infantia sacras litteras nosti, quae te possunt
instruere ad salutem per fidem, quae est in
Christo Jesu. Omnis enim scriptura divinitus inspirata,
utilis est ad docendum, ad arguendum, ad
corrigendum, ad erudiendum in justitia, ut perfectus
sit homo, ad omne opus bonum instructus. »
Item in psalmo LVIII: « Os meum loquetur sapientiam; »
Glossa De fide et coelestibus: « et meditatio
cordis mei prudentiam; » 6 Glossa: De bonis moribus.
Item in psal. LXVII: « Verumtamen confringet
Dominus, » humiliando vel puniendo, « capita
inimicorum suorum, » id est superbiam, « et verticem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.