PL 205, col. 29

Verbum abbreviatum (Petrus Cantor), J. P. Migne

capilli, » id est versutias inanium quaestionum.
Sunt enim qui tales calumniarum et quaestionum
minutias quaerunt, ut et ipsos capillos scrutari
videantur. Item Levitici cap. I: « Offerens turturem
vel columbam projiciet vesiculam, » id est omnem
tumorem (tumor infusa repellit: ob hoc sit altare
tuum concavum) « et plumas, » id est superfluas et
inutiles projice quaestiones.
Item in eodem, cap. XXVI: « Si mandata mea
custodieritis, dabo vobis pluviam temporibus suis:
si non, dabo vobis desuper coelum ferreum » (id est
scripturam, quae non pluet vobis doctrinam), « et
terram aeneam, » id est divinam Scripturam vobis infructuosam.
« Consumetur incassum labor vester. »
Glossa: Quem divinis Scripturis impenditis, quia

prave intelligitis et superfluis vacatis. Item Deuteronomii
cap. XXVIII: « Det Deus imbrem, » id est
doctrinam, quae non excitet germina virtutum, sed
aeternum pronuntiet interitum; « et descendat de
coelo super te cinis, » id est doctrina urens, subtilis,
et confusa; « donec conteraris. » Glossa: aeterna
poena. Simile autem confuso est, quod in cinerem
et pulverem redigitur. Nihil subtilius arista, nihil
adeo obest utilitati, sicut nimia subtilitas. Pulverem
ne moveas et dispergas, ne eo moto involvatur et
obscuretur, imo excaecetur oculus mentis tuae. Item
Seneca [(ep. 20)] : Aliud est propositum declamantibus
et assensum coronae captantibus. Aliud
his qui otiosorum aures disputatione varia aut volubili

detinent. Facere docet coelestis philosophia,
non garrire, non linguose loqui. In rebus enim est,
non in verbis. Non est populare artificium, licet
nunc vitio nostro, gloriae et quaestui et litigio
data. Ne acquiescas in gyris maeandrinis et anfractibus
verborum et cavillarum aedibus labyrinthi;
sed fuge [(ep. 16)] . Item: Quid mihi verba distorques
et syllabas digeris? Scilicet non potero a
fugiendis petenda secernere, nisi quaestiones vaferrimas
construxero, et conclusione falsa a vero nascens
mendacium astruxero. Pudeat quod in re tam
seria senes ludimus. O pueriles ineptiae! In hoc
barbam demisimus? Hoc est quod tristes docemus
et pallidi? Coelestis philosophia aliquid promittit,
scilicet, ut me Deo aliquid parere faciat. Non est

locus jocandi: ad miseros advocatus es. Opem te
laturum naufragis, captis, aegris, egentibus, intentae
securi praestantibus caput pollicitus es [(ep. 48)] .
Adversus vitia est nobis pugna, adversus pestes
erebi, adversus monstrum hujus maris. Quid ergo
adversus mortem tu tam minuta jacula jacularis?
Subula leonem excipis? Acuta sunt ista quae dicis.
Nil acutius arista: sed ipsa subtilitas quaedam inutilia
et inefficacia reddit [(ep. 82)] . Valet ad hoc
exemplum de Polemone, qui quidem, cum esset
vitae perditissimae, sertis roseis redimitus, unguentis
delibutus, nebulonum et lenonum turba constipatus,
scholas Xenocratis intravit. Proinde omnes
discipuli indignati 7 sunt vehementer: solus magister,
illius miseriae compatiens, digressus est a

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.