PL 205, col. 41
Verbum abbreviatum (Petrus Cantor), J. P. Migne
de negotiis et gerendis in monasterio tractare,
inquiens hujusmodi sermonem tantum pruritum aurium
generare, licet multum rogatus et in pluribus
capitulis, ut praedicaret. Item: Qui haec praecipit:
« Nolite solliciti esse de crastino [(Matth. VI)] ; » simililiter
et hoc: « Nolite cogitare qualiter, vel quid loquamini [(Luc. XII; Matth. X)] .
» Qui ergo cogitat
qualiter vel quid loquatur, obviat et evacuat praeceptum
Domini, quia furiose studens, pluteum caedit,
et sermo hujus demorsos sapit ungues. Cujus si vita
praedicaret, et lingua sine labore et sermone praemeditato.
Tali enim « dabitur in illa hora quid
loquatur [(ibid.)] . » In Actibus apostolorum [(cap.
XVII)] Lucas, redarguens curiosos praedicatores et auditores,
ait: « Athenienses omnes advenae et hospites
ad nihil aliud vacabant, nisi aut dicere, aut audire
aliquid novi; » non ut crederent vel facerent illud,
sed ut admirarentur. Item Apostolus: « Non veni ad
vos in sapientia verbi, non in doctis humanae sapientiae
verbis [(I Cor. II, 13)] , » sed in simplicitate
sermonis, « ne evacuetur crux Christi [(I Cor. I, 17)] ; »
ut cum veritas pateat, non requiritur ornatus verborum,
ut verbis potius fiat fides, quam veritate passionis,
quae, ut gesta est, et ita simplici sermone
narranda est, ne quod credimus attribuatur humanae
sapientiae potius verbis quam veritati et
gratiae, et ita « evacuetur crux Christi. » Veritas
autem angulos non quaerit, quia sibi sufficit. Non
ita est de coelesti philosophia ut de humana, 18
quae meretrix improba sibi non sufficit, nisi coloribus
adulterinis et stibio Jezabel coloretur et depingatur [(IV Reg. IX)] ,
scilicet flosculis et phaleris
verborum, ut potius appareat quam existat sapientia.
Item Hieronymus [(tom. I, epist. ad Gallum)] :
« Amicus amicum non debet inescare, sed apponere
potius quod prosit, quam quod delectet. » Item philosophus [(SENEC. epist. 115)] :
Jubeo te non esse anxium
circa compositionem et curam sermonis; a
tali enim non exspectes solidum et integrum verbum.
Cujuscunque enim videris orationem curatam,
concinnam, politam, et circumtonsam et similiter
cadentem; scito quod is animus pusillis deditus est
et fractus. Animus vero magnus remissius quidem
loquitur, utens scilicet propriis verbis, sed sincerius
et securius. Vides hos juvenes capite complutos,
barba nitidos, et de capsula totos? Hi offendentes in
syllaba, saepe cadunt a tota oratione, ut aliena moventes
risum cum cornicula ablatis ei pennis mutuatis
a singulis avibus. Tales verbum Domini solidum
perdunt, in arca habentes panem firmatum non in
corde; panem perditum faciunt et conficiunt variis
modis, ut non proprium saporem, sed alienum et
adulterinum sapiat.
Item, Hieronymus, ostendens qualiter debeat fidelis
et prudens praedicator praedicare, ait in epistola
ad Julianum consolatoria super morte filiarum ejus:
« Itaque non scribentis diligentia, sed dictantis temeritate
longum ad te silentium rumpo, offerens tibi
nudam officii voluntatem et temporalem; et pro