PL 205, col. 42

Verbum abbreviatum (Petrus Cantor), J. P. Migne

temporalibus et in temporalibus afferens consolationem. »
Extemporalis est epistola absque ordine sensuum,
sine lenocinio et compositione verborum, ut
per totum, in illa, nil de oratore invenias vel reperias,
sed in procinctu effusam putes, et abire cupienti
ingestum viaticum. Loquitur divina Scriptura viva
voce simplicia et utilia: « Musica in luctu intempestiva
narratio [(Eccli. XXII)] . » Unde nos leporem artis
rhetoricae contemnentes, et puerilis atque plausibilis
eloquii venustatem, ad sancta rum Scripturarum
gravitatem confugimus, ubi vulnerum vera medicina
est, ubi dolorum certa remedia; in quibus recipit
unicum filium mater in feretro, ubi turbae dicitur
circumstanti: Non est mortua puella, sed dormit [(Luc. VIII)] ;
» ubi triduanus mortuus et fetens ad

vocem inclamantis Domini, ligatus adhuc institis
egreditur et erumpit [(Joan. XI)] . M. Talis ergo debet
esse praedicatio, quia talis est Scriptura, ut praedicti
mortui in peccatis ad ipsam et per ipsam suscitentur,
et ut ipsa virtutes operetur, et curet infirmos
potius quam delectet curiosos. Item idem: Praedicator
sapiens testimonio sapientis omnes suas et
omnium auditorum imposturas et circumstantias
debet attendere, ne in uno sermone decurrat, sed
multiplici etiam, ut pro advertentibus mutet et formet
sermonem, subtrahat et addat, si necesse fuerit,
secundum competentiam singulorum. Utens enim
unico et firmato sermone ad omnia vitia curanda
similis est medico danti unam pillulam ad omnem
morbum. Similis est etiam oratori scienti unicum

genus causae et quaedam communia ad perorandum,
quibus utitur in omni causa et in omni negotio.
Item: Similis est iste patrifamilias 19 domus hospiti
suo apponenti frigidos et fastiditos et putridos
cibos, quibus non nutritur, cui recentia debent apponi.
Item: Hujusmodi praedicatoribus qui bene inchoant,
quia a bono principio, et male mediant et
terminant sermonem, sua et ornata sequentes verba
a principio remota. Talibus potest objici illud poeticum:
. . . . . . . . . . Amphora coepit
Institui, currente rota cur urceus exit?
[(HORAT. De arte poet.)]
Et iterum:
. . . . . . . . . Fortasse cupressum
Scis simulare.
[(ID. ibid.)]
Et item:
Purpureus late qui splendeat unus et alter
Assuitur pannus.
[(ID. ibid.)]
Et item:
. . . . . . . . . At illi dextra jacebat
Bellua.
[(JUVEN. sat. IV.)]
Incipiunt enim isti praedicatores sic: « In principio
erat Verbum [(Joan. I)] . » Deinde dicunt: Verbo
quot accidunt? Et lectos et caminos praedicant et
allegorizant. Item: Athenienses Apostolo loquenti
seria aiunt: « Frater, si qua habes verba exhortationis,
dicas nobis [(Act. XIII)] . » Qui etiam confexens

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.