PL 207, col. 1135

Poemata (Petrus Blesensis), J. P. Migne

Bonis, quae manus Domini
Dedit ad usum homini?
Quoties voluero,
Miser esse potero;
Si mihi soli vixero,
Toti sum mundo perditus.
Benignus Dei spiritus,
Non dedit ista coelitus,
Ut in dolo nos eludat,
Et per ista nos detrudat,
In puteum interitus.

PROLOGUS. Invocat auctor Sanctissimam Trinitatem, Patrem, Filium, et Spiritum sanctum, ut de SS. Eucharistiae mysteriis digne scribere possit.

Omnibus in factis, inceptis atque peractis,
Debet praeponi Deus humanae rationi;
A quo ditatur ratio, res cuncta creatur,
Ut nostris fautor sit principiis, sit et auctor.
Principium verum Deus est, et clausula rerum,
Quo sine quod coeptum fuerit, finitur ineptum.
Debet adorari primus, primusque vocari.
Auctor adoratus primum, primusque vocatus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.