PL 207, col. 366

Epistolae (Petrus Blesensis), J. P. Migne

obtinuit, nisi gravi culpa interveniente, amittat.
Hic vero quaedam honoris amissio est; nam, si
diligentius attendatur archidiaconorum praeeminentia,
et depressio simplicium sacerdotum, quaedam
degradationis species est in archidiaconis ista
promotio. Ut autem de jure civili quaedam ad propositum
a similibus inducamus, Ulpianus disputans
de curatore bonis dando, refert Cassium scribere,
neminem invitum cogendum fieri curatorem;
et subjungit: voluntarius ergo quaerendus est.
Credo autem, quod sacerdotes animarum curatores
sunt. Unde et Ambrosius dicit: « Necesse est ut
munda sit sacerdotis manus, quae salutem animae
curat. » Et Salomon: Maxima peccata cessare faciet
curatio. Item compellere aliquem ad tirocinium,

Justinianus inter turpitudinis causas enumerat;
nam et hoc ipsum crimen concussionis
importat. Quae ergo ratio est, ut archidiaconus
sub tanto discrimine animae sic ascendere aut potius
descendere coarctetur? Apostolus quidem monet,
ut unusquisque in sua vocatione permaneat.
Et ad Ephesios loquens juxta distributionem sancti
Spiritus, in Ecclesia Dei officia diversae professionis
assignat, ut regina stans a dextris Sponsi multiplici
varietate ordinum sit ornata. In figura hujus
rei Dominus in libro Numeri circa tabernaculi
ministerium diversa distinguit officia, ut sint alii
Levitae, alii Meraritae, alii Gersonitae, alii Caathitae,
alii vero Aaronitae. Nec erat ibi ordinum

alteratio, ut unus ordo ad alterum transiret, nisi
hoc urgentissima ratio dispensationis exigeret.
Postremo nullus sibi honorem, sed qui vocatur
a Domino tanquam Aaron; et ideo forte adhuc
inter Levitas, et non inter Aaronitas sors et conditio
vestra esset, nisi Dominus dixisset vobis: Amice,
ascende superius,, et sic vos pontificalibus infulis
induisset. Benedictus autem Dominus, qui elegit
vos in sacerdotem sibi, sufficientem et idoneum ad
dandam scientiam salutis plebi ejus, ad praedicandum
annum placabilem Domino, ad benedicendum
populis in monte Garisim, efficacem convertere incredulos
ad prudentiam justorum, et parare Domino
plebem perfectam. Vidimus quamplures in
Ecclesia Romana in ordine diaconatus usque ad

aetatem decrepitam, et exhalationem extremi spiritus
ministrasse. Certe dominus Coelestinus, qui hodie
sedet, sicut ex ipsius ore frequenter accepi, in officio

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.