PL 207, col. 365
Epistolae (Petrus Blesensis), J. P. Migne
possunt cogi; sed quod ad hoc de jure arctari possit
archidiaconus, nunquam legi. Imo e diverso B.
Gregorius praecipiendo decrevit Natalem episcopum
Salonitanae Ecclesiae, et usu, et honore pallii
destitui, quia Honoratum ejusdem Ecclesiae archidiaconum
invitum fecerat in presbyterum ordinari.
Inter caetera vero, quae circa similem casum scribit
Simplicius papa Joanni Ravennati archiepiscopo,
haec verba leguntur: « Privilegium dignitatis meretur
amittere, qui permissa sibi abutitur potestate.
Ideoque denuntiamus, quod si posthac aliquid tale
praesumpseris, et aliquem, seu episcopum, seu
presbyterum, vel diaconum invitum facere posse
credideris, ordinationes Ravennatis Ecclesiae, vel
Aemiliae tibi noveris auferendas. » Salva vero pace
et reverentia Gelasii papae, hi qui in sacro eloquio
exercitatos habent sensus, vel non approbant, vel
reverentia filiali se excusant, quod ab eo scriptum
est, ut videlicet illis, qui sacerdotium differunt, aut
a susceptione illius ordinis se excusant, minores
honoribus et stipendiis praeferantur, ut honorem,
quem fugerant, appetere nitantur, et quaestum.
Sane non honor, aut quaestus debet esse ordinis
occasio, sed Christi charitas, et animae salus. Gregorius
in Registro quemdam episcopum comminando
redarguit, eo quod archidiaconum suum
reclamantem ad sacerdotium promovisset. Illi vero
epistolae quaedam interserit, dicens: « Sicut justum
est, ut nemo credere compellatur invitus, ita
censendum puto, ne quis a sui ordinis gradu desistere
compellatur. » Porro dignitatis turbato ordine,
archidiaconi hodie sacerdotibus praeeminent, et in
eos vim et potestatem suae juridictionis exercent.
Eapropter archidiaconum in presbyterum promoveri
non est honorem ejus augeri, sed minui. Licet
enim in adeptione potioris gradus possit in quibusdam;
sicut tetigimus, locum habere coactio, tamen
quod quis a superiori statu descendere compellatur,
expresso scimus contraire decreto. Sicut apertissime
liquet ex epistola Gregorii papae ad Joannem
Syracusanum episcopum, quae sic incipit:
« Quorumdam ad nos relatione pervenit. » Et ex
illo noto et solemni capitulo Augustini: « Displicet
tibi. » Quomodo ergo destituetur quis a gradu,
quem canonice adeptus est, maxime cum ex ipsa
destitutione decrescat? Nam in Cabilonensi concilio
jure communi sancitum est ne quod aliquis legitime