PL 207, col. 1140

Poemata (Petrus Blesensis), J. P. Migne

Haec est vera caro veri quo pascimur agni,
Per quem sulphurei tepuit violentia stagni.
CAPUT IV. Quod agnus in lege immolatus et assus, et a populo Israelitico comestus typum Christi gesserit, et succedente vera gratia veroque sacrificio, id est Christo apparente, legales caeremoniae cessaverint.
Jam non per Moysen agnus populo datur assus,
Agnus Christus adest pro nobis in cruce passus.
Hujus venturi prior exstitit ille figura.
Umbra recessit, adest lux: fit Deus hostia pura,
Hostia solemnis Christus modo sacrificatur.
Mors tamen huic passo semel, ultra non dominatur.
Gratia successit, disparuit illa vetus lex.
Et mundo nova lex; nova lux; novus emicuit rex.
Nil modo placat ovis, nil sanguis agit vitulorum,
Nil holocausta boum, periit vetus ordo sacrorum.
Jamjam desistit pecudes mactare minister,
Ex quo mactandus venit pius ille magister.
Ergo legem lex; agnum Deus agnus abegit,
Quodque figurabat vetus, hoc novus iste peregit.
Quem velut igne sacro, dum passio coxit amara,
Hostia viva Patri crucis est oblatus in ara.
Cujus utrumque domus signamus sanguine postem,
Et procul a nostris arcemus finibus hostem.
Dum labiis et corde crucis sacra commemoramus,
Corpus et ipsius cum sanguine participamus.
CAPUT V. Quod integer diversis licet in locis immolatus perseverat agnus, totusque a fidelibus in escam vitae sumitur.

Qui quamvis totum per mundum sacrificetur
Integer in regno manet: unus semper habetur.
Et cum distribui per particulas videatur,
Sumitur hic totus, coelo totus veneratur.
Astra solumque replens manet unus Christus ubique,
Nunquam deficiens, ac omnis ad omnia cuique.
Istum namque cibum cibus olim significavit,
Quo Deus Israel deserta per avia pavit.
Manna fuit populis cibus omnibus omnis in ore,
Pro variis animis vario existente sapore.
De quo qui modicum tanquam qui plus capiebat,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.