PL 207, col. 1139
Poemata (Petrus Blesensis), J. P. Migne
Qui nostrae carnis palea sua numina velans,
Innotuit mundo Deitatis signa revelans.
Noluit ergo suum pius auctor plasma perire
Descendens, ut homo sua posset ad astra redire.
Totus corruerat homo, totus erat labefactus,
Occurrit Dominus pereunti victima factus.
Victima sed sancta, sed viva, sed immaculata
Victima, quae maculas fugat, ex se sanctificata.
Victima, qua major offerri nulla valebat:
Quaeque satisfacere pro nobis sufficiebat.
CAPUT III. Quod non alius praeter Christum pro peccatis Adae satisfacere poterat, cumque secundum utramque naturam immortalis esset, sponte tamen pro nobis est mortuus.
Hostia nulla valens, aut sufficiens satis esset
Quae deleret Adae culpam, si Christus abesset.
Nam debebat Adam pro se, nec pauper habebat
Unde satisfaceret, quem culpa gravis prohibebat.
Ipse Deus potuit, nec debuit, ergo necesse
Est ut homo Deus hoc faciat, sine quo nequit esse.
Huic quia cuncta potest Deus. huic et homo quia debet,
Materiam tali facto res utraque praebet.
Fit de naturis eadem persona duabus
Corporibusque medens nostris, nec non animabus.
Hic Deus, hic et homo, duo sunt, unus vero Christus,
Alter in alterius personam non male mistus.
Qui cum natura foret immortalis utraque,
Majestate sua servata justitiaque
Sponte crucem subiit, nisi vellet, non moriturus,
Morte sua vitam nobis sine fine daturus.
Quodque Deus verus non debuit ex deitate,
Hicque beatus homo pro justitiae gravitate.
Sustinuit tandem fieri divina voluntas,
Quae res perpetuo disponit numine cunctas.
Caeditur in ligno Christus crucis hostia viva,
Per quem mortalis fieret substantia diva,
Hostia quam felix! qua mundus et astra replentur,
De qua qui comedent, aeternum non morientur.
Hic verus cibus est: hic vera refectio panis.
Quo qui non vivit, fiet spes ejus inanis.