PL 207, col. 1138
Poemata (Petrus Blesensis), J. P. Migne
Coelitus ignitas virtutum dogmate ditas.
Invocatio Spiritus sancti.
Spiritus alme, veni, veniens mea pectora leni,
Quae peccatorum suffocat spina meorum.
Impedit internam mundi mala cura lucernam,
Ut non sincere valeam tua celsa videre.
Pelle malas curas virtute tua ruituras:
Perque tuum rorem Christi mihi confer amorem.
Esurio Christum, panem mihi deprecor istum:
Hoc homo pane satur, in Christo perpetuatur.
Non reticere quidem volo, quod verbum caro pridem
Rursus in altari caro vult in pane sacrari.
Spiritus ergo bone, cujus summa ratione
Haec habet effectum res, da sensum mihi rectum,
Ut non de pane Christo loquar hic, nisi sane.
In quo nil vanum, nil sentitur nisi sanum.
Res est obscura, sed tu dissolvere cura
Hoc sacramentum mihi per fidei documentum.
Tu potes omnimodos Scripturae solvere nodos,
Quasque prius celas res, cum vis, ipse revelas.
Tu sacer, impinguas mutas a famine linguas,
Et facis exertas, facis ad sacra bella disertas.
Nil sine te scitur, sine te mihi nil aperitur.
Mystica sacrorum resera mihi dona tuorum,
Ignis tu lucens, directaque semita ducens.
Carmen perfectum per collem dirige rectum.
Dirigat ad coelum mea mens re praeduce velum;
Velum cum navi rege, dirige siderea vi.
CAPUT PRIMUM. Quod vere una eademque caro sit, quae nunc in altari de pane consecratur, et illa, quae de Virgine nata, et in cruce passa creditur fuisse.
Panis in altari verbi virtute sacratus
Fit divina caro, nostri medicina reatus.
Fit caro non alia, quam Christi nos redimentis,
Plena sacramento, cibus et vegetatio mentis.
Haec caro quotidie, quamvis caro non videatur,
Panis habens speciem, pro mundo sacrificatur.
Horret natura, rerum stupet ordo, sacratum
De modico panis quondam de virgine natum.
Horret quod Verbum caro factum, fit caro rursum,
Quod naturalem mutat res condita cursum.
Et tamen est eadem caro tunc de Virgine nata,
Et caro nunc verbo vitae de pane sacrata.
Propter nos homines dignatus tunc homo nasci,
Nunc pius ille suo nos optat corpore pasci.
Est Deus et vitae panis datus ut satiaret.
Est effectus homo Deus, ut lapsos relevaret.
Quid datus a coelo vitae panis valuisset,
Si redimendus homo patiendo famem periisset?
Non igitur satis est nasci de Virgine Christum,
Si suus esuriens homo non incorporet istum.
CAPUT II. Quod mundo fame verbi periclitanti Christus panis homo factus subvenerit.
Verbi dira fames homines aliquando premebat
Esuriens nec homo, quod manducaret, habebat.
Angelicus panis de coelis venit ad ima,
Cum jamjam mundum succideret ultima lima.