PL 207, col. 1147
Poemata (Petrus Blesensis), J. P. Migne
Intrat quisquis amat, a tempore namque Joannis
Baptistae, patet haec sacra janua clausa tot annis.
Coelum vim patitur, rapiunt illud violenti,
Ex quo successit post legem gratia genti.
Gaudet coelorum rex praedari super astra,
Armaque praedoni dat, ut his adeat sua castra.
Nec jam pro regno certanti damna minatur,
Imo vincenti dat praemia cum superatur.
Utile certamen, felix violentia talis,
Cum sua praedoni praedatio sit venialis.
Et cum jam victus victori praestat honorem,
Cum victor victo se clamitat inferiorem.
CAPUT XVI. Quod hujus sacramenti perceptione et salutiferae crucis virtute paradisus homini reseretur, et diabolus superetur.
Primitus obstrusa patriarchis atque prophetis,
Nunc est facta patens latroni porta quietis.
Cui clypeum virtus, mors vitam, spes bona zelum
Contulit, arma fides, Christi confessio coelum.
Portavere patres pondusque aestusque diei,
Pervolat iste latro prior ad sedem requiei.
Illos ad coelum non induxere priora
Prima, secunda sed hunc introduxit brevis hora,
Vexavit Moysen in lege labor diuturnus,
Non hunc: denarius tamen aequat utrumque diurnus.
Quodque prophetarum patres prius et genitrices
Non poterant, intrant modo fures et meretrices.
Ecce latro pede post Christi vestigia fixo,
Introit ad regnum crucifixus cum crucifixo.
Illa vocata canis credens intrat Chananaea,
Vinea dicta Dei gens retro cedit Hebraea.
Perfida! cur refugis intrare, latransque retrorsum,
Non cessas operi pietatis figere dorsum?
Cumque Dei pietas hos suscipiat venientes
Exacuis dentes in eum pietate carentes?
Pone tuam rabiem, quia praeteriere priora
Tempora, per Christum succedunt prosperiora.
Quos tua lex lapidare solet, ferroque necare,
Gratia nunc Christi studet ad vitam revocare.
Gratia nunc melior, quam littera, quae perimebat,
Sub qua justitiae sol ceu sub nube latebat.
Gratia Messiam jamjam venisse prophetat,
Aspera quae legis removet juga nosque quietat.
Et tamen exspectas alium, sed disce, require,
Scripta prophetarum, Christum potes hic reperire.
Quem praemonstrarunt lex, angelus, atque propheta
Christus adest, Christi sunt omnia laude repleta.
Nunc venisse Deum simul acclamant elementa:
Non tamen attendis elementorum documenta;
Nam coeli Regem natum perhibet nova stella.
Huncque Deum perhibet praebens aqua vina novella,
Vita defunctos, aegrosque salute beavit,
Sub pedibus cujus mare se calcabile stravit.