PL 207, col. 1148
Poemata (Petrus Blesensis), J. P. Migne
Denique cum moritur, sol, lunaque sunt tenebrati,
Terra pavens tremuit, surrexerunt tumulati.
Hos quoque quos dudum male captivarat avernus,
Reddidit ad superos, cum rex redit ille supernus.
Et velum templi, lapides, crucis hostia scindit.
Sed nondum saxum quod habes in pectore findit.
Visis tot signis nondum Judaea moveris?
Perfidiae sed adhuc tenebris male caeca teneris?
Ecce quid exspectas, sed mystica quaeque retracta.
Verum Messiam vel per miracula specta:
Et quia nuda patent velaminis interiora,
Intra nobiscum, crucifixi numen adora.
Pone tui Moysis densum velamen ab ore.
Cultus disce novos, cultu cessante priore.
CAPUT XVII. Quod Christus nostrae legis lator sit, et noster Moyses, qui nobis de diabolica potestate ereptis, agnus paschalis immolatus est, quique per hujus mundi desertum ad regnum nobis promissum nos introducit.
Si Moysen quaeris, Moysen jam perspice Christum.
Nil Pharaonis onus oberit tibi, si colis istum.
Ille fuit typicus, verus nos iste redemit,
Et Pharaoniticam gentem crucis ense peremit.
Hic verus Moyses nos duxit per mare Rubrum,
In fidei lavacro veterem perimendo colubrum.
Hic paschale sacrum statuit melius celebrari,
Agnum pro nobis se passus sacrificari.
Pascha tuum quondam fuit umbra, figuraque veri,
Sol Deus effulsit, tenebrasque monet removeri,
Qui nos mundani deserti per regionem
Pascit, et ad lactis mellisque trahit stationem,
Pascit in Ecclesia, quoties evangeliorum
Verba recensentur nobis, virtusque sacrorum.
Pascit in altari dum vivificis alimentis,
Esurientis cum reficit pia viscera mentis.
Pascit nempe domi, quando post spirituales
Donat abundanter nobis escas cereales.
Pascit et in coelo, dum mens super aethera rapta,
Haeret tota Deo, superum dulcedine capta.
Sic panis vitae Christus nos pascit ubique,
Civibus angelicis escam praebens hominique.
Perfida gens igitur patrum caligine fusca,
Ut sis uva ferax desistas esse labrusca.
Molliat imbre suo te Christi gratia demum,
Ut pinguem facias in vitae vite racemum.
CAPUT XVIII. Quod Dominus noster ipse granum frumenti dictus sit, quod cadens in terram mortuum, resurgensque in semine vitae multiplicatum sit, de cujus grano multa fidelium grana orta sunt, quae cum ipso unum in Ecclesia quotidie efficiuntur.
Me quia detinuit paulum digressio facta,
Propter Judaeam mea penna priora retracta.
Quod valet in petra frumenti spargere granum,
Sic, quod Judaeae Christum sero, judico vanum.