PL 207, col. 1151
Poemata (Petrus Blesensis), J. P. Migne
Presbyter est vitae recte cuivis sacra norma,
Subjecto populo fit vivendi bene forma,
Cujus vita calens verae virtutis amore;
Dum recte Christum factis imitatur et ore:
Angelus est Domini; sed et ejus Christus habetur,
Qui portare crucem, Christumque referre videtur.
Hic cum sit Christus, sicut pater ex Isaia,
Angelus est summus natus ex matre Maria
Angelus ille quidem per se bonus exstat abunde,
Angelus hic ab eo factus bonus est aliunde.
Nuntius hic debet mandata fidelia coeli,
A coeli Domino populo deferre fideli.
Unde preces populi flentisque gravamina terrae
Ad Dominum remeans quasi noster praeco referre.
Qui stans in templo, speculum, fideique lucerna
Contemplando Deum meditandoque sola superna
Frigida corda gregis culpae fuligine nigra
Quae pridem fuerant ad vitae gaudia pigra,
Ad superos revocans fidei facit igne calere,
Et succensa Deo vitae candore nitere.
Hic talis merito specie splendet seraphina
Proximus unde calet culpae fugiente pruina.
CAPUT XXIII. Quod idem sit carbo lucens, qui et seraphim. Nam dum in Ecclesia sancti rectores populum Dei peccatorum tenebris exstinctum, verbo salutis, et exemplo bonae actionis ad amorem coelestium reaccendunt, profecto carbones vivi alios succendentes perhibentur.
Sic populus fidei sua post vestigia ducens,
Carbones vivos facit illos carbo relucens.
Sed quid in Ecclesia carbonibus est faciendum?
Thus operum, thymiama precum reor his adolendum,
Thuribulum carnis mentisque crememus utrumque,
Victima quae placet duplex hominemque Deumque
Nunc de multorum carbonum divite massa
Saltem lingua duos mea dic; ad caetera lassa
Ardens carbo fuit Laurentius, ignis in igne.
Cui crates palmam, mors contulit aethera, digne.
Carbo fuit Domini Nicolaus praesul honestus,
Virtutum cujus splendor procul est manifestus.
Ille cruore rubens carbo carbonibus assus:
Hic meritis ardens olei pinguedine crassus.
Quos dudum genitos nigros errore paterno
Succendi voluit Deus ignis ab igne superno.
Quem non alterius succendat pugna virilis?
Alterius moveat bonitas etiam puerilis?
Illius exemplo mereamur sanguine laurum,
Hujus purgatae vitae Domino damus aurum.