PL 207, col. 1152

Poemata (Petrus Blesensis), J. P. Migne

Miles uterque Dei dispensatorque fidelis
Ore, manu studuit thesauros condere coelis.
Hos exemplares fidei propono magistros;
Ut doceam per eos altaris quosque ministros
Esse pios, largos, fortes, castos, sapientes,
Rebus in adversis pro justitia patientes.
Tales sunt digni de libro sumere vitae,
Quos non excludit sententia mortis avitae.
Tales digna Deo libamina ferre merentur,
Et Domini sacris assistere non prohibentur.
CAPUT XXIV. Quod valde periculosum sit ad sacramentum corporis et sanguinis Domini accedere, ubi inter angelorum omniumque sanctorum frequentiam ipse summus pontifex Christus se ipsum in escam vitae vel mortis porrigit singulorum merita subtiliter discernens.

Ergo sacramenta vitae prudens homo disce,
Judiciumque Dei, dum percipis illa, tremisce.
Terribilis res est et quam multum verearis,
Corpore qui Christi Christo praesente cibaris.
Nam si forte fidem scripturis vis adhibere,
Quae nos saepe solent de Christo vera docere;
Tempore quo Christus genitori victima chara
Presbyteri manibus sublimi fertur in ara,
Sanctorum polus omnis adest, polus hic reseratur,
Praesentemque Deum grex angelicus comitatur.
Hic vere Christus praesens auctorque sacrorum,
Justorum mentes dijudicat atque malorum.
Novit enim planeque videt, quis debeat uti
Pane salutari, seu damno, sive saluti.
Et licet assistat carnalis presbyter arae
Summus pontificum sacra dicitur hic celebrare,
Hic panem frangit, hic porrigit, hic benedicit,
Corpus adesse suum quod dat cum sanguine, dicit.
Eia praesumes peccator homo nisi dignus,
Ad Domini mensam vitaeque accedere pignus.
Discito quamprimum quid sis, et quid caro Christi,
Et quo vase velis divina stipendia sisti.
Vas nisi sincerum fuerit, quo suscipiuntur,
Illi perditio male qui capit efficiuntur.
Unde monet Paulus se primum quemque probare,
Et sic ad panem calicemque sacrum properare.
Quisquis enim Domini corpus dijudicat, ante
Quid sit quod recipit, quantumve Deo reserante
Illud secure comedat tamen ante probatus,
Quem non accusat capitalis causa reatus.
Sed quamvis aliquem culpent peccata minora,
Cum sine peccato nec in una vivitur hora,
Non tamen a sanctis epulis reor hunc removendum,
Imo quod assidue nocet, illud erit redimendum.
Et quia quotidie peccati mole gravamur,
Talibus assidue medicamentis relevamur.
Dispensativa sapientia cunctipotentis
Praevidet, unde queant curari vulnera mentis.
CAPUT XXV. Quod pro diversitate meritorum Christus in Ecclesia agnus et haedus, ut in lege praefiguratum est, immoletur, ut, sicut beatus Hieronymus dicit, carnibus agni perfectioris, peccatores autem et poenitentiam agentes haedo pascantur.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.