PL 209, col. 1011

Vita Petri Claraevallensis (Thomas de Radolio), J. P. Migne

De patientia ejus quando perdidit oculum, XXVI.
Quid electurus Priorem Igniaci cuidam fratri responderit, XXVII.
De adventu ejus Remis et forma in equitando, et actoris presagio de morte ejus, XXVIII.
De ejus obitu Fusniaci, XXIX.
De dente ejus quem unus fratrum defuncto voluit extrahere, et de sepultura in Claravalle, XXX.
De visione satis gratiosa cujusdam monachi et Prioris post ejus obitum, XXXI.
Actoris apologia super operis imperfectione et minore credulitate quorumdam, XXXII.
Actoris Epistola dum viveret ad virum Dei et operis Epilogus, XXXIII.
Conclusio operis, XXXIV.
Expliciunt capitula.
INCIPIUNT ACTUS BEATI PETRI ABBATIS CLAREVALLIS.
Petrus patria fuit Ytalus, parentibus secundum
seculi dignitatem, ut dicebatur, excelsis; quod tamen
quantum potuit summa semper dissimulatione
celavit. Hic adolescens gratia litterarum petens auditoria
Gallicana Ygniacum venit. Qui locus non
procul a Remis Ordinis Cisterciensis erat eo tempore
novella plantatio. Ibi visa fratrum conversatione
celesti, in Dei amorem accensus, habitum religionis
assumpsit. Nescit tarda molimina sancti
Spiritus gratia. Si quidem operante in ipso illo
cujus velociter currit sermo [(Psal. CXLVII)]
, consummatus
est in brevi ac si explesset tempora multa.
Erat statura mediocris, brevioribus tamen accedens;
tenuis corpore, immo magis [attenuatus] et
in ipsa tenuitate nervosus ac solidus. In victu et vestitu

nimium frugalis et parcus; in cibo nil facile
preter commune presumens, de communi etiam
sepe sibi multumque subducens. Indumentum sibi
tunica et cuculla indiscretis fuere temporibus, preter
unam solam tunicam vel cucullam quam supra
solitum hyemis tempore presumebat. Calciamentis
que bote dicuntur nullo unquam nec hyemis tempore,
pedulibus quoque nec nisi simplicibus utebatur.
Vigiliis fratrum non solum jugiter sed ita pertinaciter
intererat, ut cum ex occasione laboris alicujus
quiescendi occasionem haberet, invictum a
psalmodia spiritum non relaxabat. Orandi habebat
vix credibilem facultatem; et cum sit difficilis usus
ejus, ad eam quotiens vacabat de facili accedebat, et

ab ea etiam cum vocabant negotia vix poterat avocari.
Plures in pluribus excellunt virtutibus et excellentium
sunt emulatores karismatum, sed raro
valde verus et perfectus humilis invenitur. Ipse est,
ut estimo, quem beatus ita diffinit Bernardus: Verus,
inquit, humilis vilis vult videri, non humilis
reputari. Hoc bonum singulariter et mirabiliter obtinebat
iste sanctus. Nam gratias quasdam quibus
gloria temporalis potissimum comparatur, politum
scilicet eloquium, venustatem persone, in negotiis
secularibus industriam, domesticam curam portare
et ex eo amplius dominari, et favorabiliter largum
esse, nec habebat nec habere querebat. Cum interea
bona illa quibus in oculis Domini coruscabat

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.