PL 209, col. 1012

Vita Petri Claraevallensis (Thomas de Radolio), J. P. Migne

nec notabiliter possideret, et quantum poterat
celare studeret, nimirum se vilem et obscurum humano
putabat judicio. Et quia super hac obscuritate
gaudebat, et eam modis omnibus, salva solum conscientia,
appetebat, concludere licet quod veraciter
humilis erat. Et certe in hac parte, uti reor, nullum
habuit suo tempore vel parem vel sine dubio superiorem.
Nec tamen hanc vilitatem quam potissimum
appetebat, ut putabat, obtinebat. Siquidem eis qui
recte noverant judicare, qui simulationem a vero,
ypocrisim ab auro, fructum a foliis callebant discernere,
venerabilis erat, singularis et mirabilis
apparebat. Itaque cum excellentia religionis etiam
magnis superiorem, singularis humilitas infirmis et
infimis eum redderet equalem, utrumque reverendum

cunctis reddebat simul et admirabilem, carum
et amabilem.
II.
De moribus Domni Petri paucis, immo paucissimis
ad meritum ipsius premissis, exequamur aliqua
que testes nobis idonei tradiderunt, in quibus testimonium
Dei quod majus est, manifestius apparuisse
probatur. Cum venisset, ut premisimus, in Gallias,
contigit ut appropinquaret Igniaco. Nocte igitur
quadam antequam ad domum venisset, vidit in visione
nocturna quod aulam ingrederetur pulcritudinis
eximie. Et sedes posita erat in ea, et supra
sedem sedens mulier reverendi admodum vultus et
habitus. Ingredienti regiam occurrebant canes horribiles

et nigri impetu facto quasi eum protinus necaturi.
Sed Domina venerabilis, canibus illis magna
auctoritate fugatis, illum ad se vocatum blandis
manibus et pio demulcens alloquio intrepidum prorsus
et securum esse jubebat. Quid hec visio portenderit
facilis est conjectura. Aula siquidem illa
domum Igniaci, mulier sedens Beatam Mariam,
canes nigri cacodemones significare videntur. Cetera
in hunc sensum proficiunt.
III.
Cum igitur receptus esset Petrus juvenis devotissimus,
non paulatim et per incrementa ad perfectionem
ascendit, sed velut in momento et ictu
oculi decorem induit. Induit se fortitudine et precinxit

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.