PL 209, col. 1015

Vita Petri Claraevallensis (Thomas de Radolio), J. P. Migne

sponsi qui stabat sepe et intime audiebat. Quam
ejus intimam claritatem aliqui quoniam ignorabant,
secundum faciem judicantes, ipsum minus
aliquotiens estimabant. Contempserunt olim invidi
et insensati magnum Martinum, similiter indignum
episcopatu dicentes hominem vultu despicabilem et
veste sordidum, crine deformem; nec tamen huic
viro defuerunt gratie iste exteriores, et ut prenominamus,
seculares: habebat eas ad sufficientiam,
sed in eis tenebat temperantiam, ne, si in his et ab
his teneretur assiduus, in his que pre his amabat
et amare debebat esset parvus aut nullus; quod
faciunt plerique prelati, immo etiam in hoc gloriantur,
in hoc gaudent, hoc jactitant quod in exterioribus
sunt industrii, et ipsis succedit in illis:

cum interim intima sua projicientes, jacturam interiorem
non sentiant et ea que preponenda forent
postponentes, curam scilicet animarum, aliis eas
curandas committunt, quas ipsi per se curare deberent,
innitentes prudentie sue et de Domino non
sperantes. Propter quod et Deus tales quandoque
deserit et tradit in manibus inimicorum suorum,
et comprehendit sapientes in astucia eorum [(Job V)]
.
Iste vero de Deo confidens, interiora curans, exteriora
fidis committens, quoniam Deum ipse curavit,
Deum suum curatorem habuit, sicut in sequentibus,
cum ad id loci ventum fuerit, evidenti
probabitur argumento.
VII.
Sed jam ad narrationis ordinem redeuntes dicamus
quod dum in ordine singulari singulariter ille
vixisset, factus est Prior Igniaci. Quod item officium
cum strenue satis et laudabiliter impleret, in Abbatem
Vallis Regie, que una est de filiabus Igniaci,
electus est. Quam ejus electionem visio talis antecessit.
Videbatur Abbati qui tunc preerat Igniaco
candelabrum ardens et lucens ante altare positum
principale subito per vitream majorem exire; et
post modicum electus est Domnus Petrus. In Valle
illa Regia duo contigerunt ei que non vulgari et incerta
sed religiosi fratris ejusdem Abbatie monachi
et cellerarii, nomine Nicholai, didici relatione.
VIII.
Quidam de mercennariis ejus loci mercedem habere
non poterat, cum eam frequenter exegisset;
cellerario scilicet dissimulante, immo quibusdam
ex causis reddere nolente, et de jure non esse ei
reddendam asserente. Hoc igitur ad Abbatem cum
ille vellet referre, non poterat: tunc siquidem
egrotabat, et hunc ad eum ingredi cellerarius non
sinebat. Serviens igitur seviens et ira que furor est
brevis accensus, ad unam de grangiis Abbatie finitimis
accessit, ferens prunas ardentes in cacabo,
et clam igne supposito grangiam incendere disponebat.
Hec eo cogitante affuit servus Dei, et quid
vellet agere requirebat. Expavit ille stupore vehementi;
et cum rem celare non posset, propositum
suum causamque propositi confessus est. Cui Abbas:

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.