PL 209, col. 1014

Vita Petri Claraevallensis (Thomas de Radolio), J. P. Migne

Quid plura? tota illa nocte et sequente Dominica
usque ad misse conventualis extremum,
non cessavit ille conflictus doloris scilicet et vocis,
illius exire cogentis, hujus remanere monentis. In
illo ordine sollemnis est consuetudo ut omnes Dominica
die communicent. Propter quod cum in ordine
suo accessisset et ad cornu altaris se humiliter
inclinasset, visum est ei quod lapis magni ponderis
de capite suo corrueret; et protinus se erigens et
sanctam Eucharistiam suscipiens, ab omni illo
dolore salvatus est.
VI.
Jam vero quam proximus ille Deo fuerit ex eo
quod supponam poterit estimari. Loquebar aliquando

cum ipso do nostre fidei ratione: cumque
ei ut familiari faterer me contra ipsam quandoque
aliqua temptatione pulsari, simul etiam querebam
ab ipso an aliquid unquam hujusmodi temptationis
sensisset: « Non inficior, inquit, me tactum
plerumque hujusmodi cogitatione, sed multiplex
experimentum fidei omnem ipsius infirmitatem
firmavit. » Pergens ulterius presumpsi querere quidforet
quod in eo talem firmitatem fecisset. Ille ut
erat mitis et humilis corde, erga amicos autem facilis
et tractabilis: « Multa, inquit, de Deo, et
aliquando tale aliquid sensi, quod cum sentire desii,
gravius tuli quam si in clibanum ardentem
projicerer. » Xpm testor spemque communem hoc
eadem verba eum mihi dixisse. Hanc attestationem

adnectere nonnullorum incredulitas, vel quod pejus
est credentium invidia me coegit, qui per duritiam
cordis credere nequeunt vel per malitiam credi
nolunt tantam gratiam habuisse Dei servos vel habere
modernos. Ingenium, ut ait beatus Jeronimus, ut vina probantes, antiquos venerantur, juniores contemnunt.
Nunquid antiquorum Deus tantum? nonne
et juniorum? Non est personarum acceptor Deus
nec temporum, sed in omni genere et in omni tempore qui timet Deum et operatur justiciam acceptus
est illi
[(Act. X)]
. Cur igitur iste Deo acceptus non
fuerit, et ita ut a Deo gratiam acceperit per quam
de Deo ea expertus sit que non nisi perfectissimi
experiri merentur, cum ipse forsitan perfectissimus

fuerit? Et quidem in quibusdam gratiis, ut
sic dixerim, secularibus plerisque sine dubio impar
fuit. Nam, sicut in ingressu hujus operis premisimus,
nec speciosus forma pre filiis hominum,
non in vestitu deaurato circumdatus varietate [(Psal. XLIV)] ,
nec in curribus et in equis, non sollicitus
et turbatus erga plurima [(Luc. X)] per negotiorum
exteriorum industriam, non de gygantibus
qui gemunt sub aquis [(Job XXVI)] , non ambulavit
in magnis et in mirabilibus super se [(Psal.
CXXXI)] , sed in his omnibus non est Dominus. Non
enim est, sicut scriptum est, in spiritu, nec in
commotione, nec in igne, sed in sibilo aure tenuis [(III Reg. XIX)]
et in voce que facta est ad Helyam
et ad comparem ejus Iohannem, quam amicus iste

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.