PL 209, col. 1020
Vita Petri Claraevallensis (Thomas de Radolio), J. P. Migne
pre ceteris religionis domibus ampliori amplexabatur
amoris affectu, non solum non auferebat, sed etiam
a quibuslibet aliis tuebatur, rebus nostris et nobis
omnibus multam reverentiam exhibens. Accidit autem
ut in lectum tandem decideret, tactus egritudine
corporali. Cumque moriturum se esse cognosceret,
per nuntium suum ut ad visitandum eum venirem sum
mandatus; et mandatus statim adveni. Auditaque
ejus confessione cum viderem quod penitentia duceretur
et quod de cetero bonam voluntatem haberet,
monui eum ut renuntiaret seculo et habitum religiosum
assumeret. Acquiescit ille consiliis; querit licentiam
a conjuge, sed non invenire potest. Videns
igitur quod veniendi licentiam non haberet, postquam
eum sacro oleo inunxissem, ad monasterium sum
reversus. Interea paucis diebus evolutis, morbo invalescente,
cum jam spes de eo parentibus nulla superesset,
ad nostrum monasterium ab eisdem parentibus
adducitur. Occurritur venienti, et devote a nobis suscipitur.
Deportatur in cellam, sacro vestitur habitu
et ei deputantur custodes. Hii cum una nocte morti
eum appropinquare sentirent, ad convocandum fratres
tabulam pulsant, sicut nostri ordinis consuetudo expostulat.
Excitantur fratres, venitur ad infirmum;
ego quoque inter ceteros adsum; officium impleo;
septem psalmos conventus decantat, sed nondum
migrat infirmus. Videns igitur quod non tam cito
moreretur, ne fratres qui sacris vigiliis debebant interesse
nimis affligerentur, annuo eis ut se recollocent.
In illa hora duo ex fratribus super infirmo duas visiones
viderunt.
Visio unius in cubili suo hec erat: Videre videbatur
quod totus conventus ante infirmum staret, inclinatoque
eo humiliter pacis osculum labiis ejus imprimerent.
Videbat alter, sed in visu noctis, quod infirmus
jacens in lecto veltet de lecto surgere sed non posset.
Cumque ei adesset ut adjuvaret eum, ait infirmus ·
« Noli me adjuvare, ope tua non indigeo; nam beatus
Benedictus adjuvat me, qui etiam mandat Abbati ut
ipse mihi faciat coronam. »
Nec mora pulsatur secundo tabula. Excitantur denuo
fratres, veniunt iterum ad infirmum. Migrat infirmus
de corpore et corpus in ecclesiam deportatur.
Ibique remanentibus quibusdam fratribus qui circa
defunctum psalmos decantarent, conventus se recollocat.
Ego quoque ea nocte paulisper egrotans cum
ceteris vado pausatum. Cumque jacerem in lecto
adhuc vigilans et nondum dormiens, cepi cogitare
mecum et quasi dicere michi: « Domine Deus meus,
quid erit de homine isto, quem tantorum astringunt
vincula peccatorum? Quid ei prodest quod mala sua
confessus est? Quid quod in extremis penituit? Quid
quod habitum religionis suscepit? Ubi est nunc ipse?
Bene illi est an male? » Dum hoc mecum tacitus cogito,
vocem audio sic dicentem: « Ipse multum indiget
auxilio. » Audiens ergo quod auxilio indigeret,
statim ad ecclesiam vado in spiritu et quasi genua
flectens ante singula altaria sanctorum quorum ibi