PL 209, col. 1021

Vita Petri Claraevallensis (Thomas de Radolio), J. P. Migne

memoria habebatur tota devotione qua possum patrocinia
imploro, quatinus ei qui venia indigebat misericordiam
a Domino impetrarent. Et hoc facto clauduntur
oculi et subito labor in somnum. Moxque ut
dormire ceperam quasi grandi mole sentio me gravari;
intellexi autem quod malignus spiritus esset qui me
opprimebat, qui etiam dicebat michi: « Quid est quod
facere intendis? Respondi: Quid, inquam, facere intendo
ego?--Putas, inquit, Balduinum te posse auferre
michi pro solo religionis habitu quem suscepit?--Puto,
inquam.--Nonne, inquit, jure meus esse debet qui
omni tempore vite sue servivit michi, qui in peccatis
suis usque in finem vite sue permansit?--Cui ego: Non
nego. Verum nonne peccata sua confessus est, nonne
in extremis penituit, et ad Dei misericordiam confugit?

Et si cetera omnia taceam, nescis quia sanguis
Xpi pro peccatoribus effusus est in remissionem
peccatorum. Per preciosum illum sanguinem qui de
latere dormientis in cruce manavit te conjuro, maledicte,
ut hinc protinus abscedas et in illum nullam
habeas potestatem. Audito ille Xpi sanguinis nomine,
virtutem adjurationis non ferens, victus et confusus
abscessit. Ego autem exhilaratus quasi de victoria in
vocem jubilationis et laudis pre cordis exultatione
erumpens, TE DEUM LAUDAMUS » cantare cepi.
Cantavi autem dormiendo usque ad illum locum ubi
dicitur: « TU REX GLORIE XPE, » ubi a somno evigilans
et ordinem rei geste luce intuens clariori, in
Dei laudem et gloriam totum hymnum persolvi. Et
cum illum versum adhuc in ore haberem -- « IN TE,

DOMINE, SPERAVI, NON CONFUNDAR IN ETERNUM » -- horologium
cadit et ad matutinas pulsatur. Vado ad
vigilias, non immemor vocis que michi dixerat Balduinum
indigere auxilio. Orationem tota nocte dirigo
ad Deum pro eo. Die jam facto, fratribus congregatis
in capitulum, injungo eis pro defuncto usque ad
tricesimum diem sine intermissione offerre hostiam
salutarem, statuens et ipse facere quod aliis injungebam,
id est triginta diebus immolare pro eo. Per
dies igitur illos triginta in quibus a nobis omnibus
oratur pro eo sepe apparuit michi Balduinus veniens
ante me et assistens michi quocumque essem in loco.
Apparebat autem in specie supplicantis, tanquam si
diceret se indigere auxilio, et postularet pro se
orari; et hoc tunc maxime faciebat quando devotio

nostra tepida erat et languens, vel quando quacumque
de causa missam non poteram celebrare. Non
dico quod per illos triginta cotidie dies apparuerit
michi, sed per illos triginta dies sepe. Accidit quoque
ut quadam die proficiscerer ad grangias domus
nostre et eo die missas cantare non potui. Cumque
reverterer ad monasterium apparuit michi in via
supplex et multo tristior quam soleret, quasi dicere
ea die vellet sui me fuisse immemorem. Jam autem
tricenario evoluto, die qua ab universis populis crux
adoratur, cum sederem in presbiterio indutus sacerdotalibus
indumentis, ut sacra missarum sollemnia
celebrarem, et jam in ecclesia secunda lectio legeretur,
inspiciens vidi duos homines vestitos purpura

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.