PL 209, col. 1024

Vita Petri Claraevallensis (Thomas de Radolio), J. P. Migne

biennio suum obitum praecedente morbo multum
molesto, et ut ipse putabat purgatorio fuerat fatigatus.
Sed nimirum non solum arta verum et longa via est que ducit ad vitam
[(Matth. VII)]
, et ad visionem
summi boni et precellentis illius nature ad quam
non nisi purgatissimus poterit pervenire, testante
ipsa Vita et dicente: Beati mundo corde, quoniam
ipsi Deum videbunt [(Matth. V)]
. Quis igitur gloriabitur
mundum se habere cor? Ita tamen ut qui gloriatur,
in Domino glorietur, id est in veritate que non
mentitur, non in opinione que fallit et fallitur. Sunt
enim plerique in quibus mentitur iniquitas sibi,
fingentes et pingentes Dei misericordiam secundum
suam voluntatem, cum misericordia Dei justiciam
ejus non evacuet, et per multas tribulationes, hoc

est purgationes, oporteat nos intrare in regnum Dei [(Act. XVII)]
.
Non igitur qui manus suas miserunt ad
fortia [(Prov. XXXI)]
fastidiant Ordinis disciplinam,
que in presenti videtur habere aliquid non gaudii,
sed meroris. Exercitatis autem per eam reddet pacatissimum
fructum in hac vita justicie, et in futura
glorie. Non murmurent de asperitate itineris, sed
attendant fratrem prefatum qui diuturna et ardua
conversatione, biennia corporis passione, tanquam
aurum in fornace purgatus, et ut argentum igne
examinatus, nec sic tamen perfectus inventus est,
Igitur etiam sibi non male conscii presumptioni
frenum timoris imponant, et paveant, et alas suas
demittant. Opus est siquidem longo lime labore ut
materialibus ab anima rebus et fantasiis rerum

abrasis, memoria nil teneat, ratio nil videat, voluntas
nil diligat preter Deum, qui est memorie forma
originalis, lux incorporea rationis, et incitamentum
est igneum voluntatis, summum bonum, beatum
bonum, beatificum bonum hominis. His breviter
dictis ad excitationem quorumdam dormientium ad
propositum redeamus.
XVIII.
In structura exilia non minus quam magna aliquociens
necessaria comprobantur: igitur ponam hic
aliquod parvum, quod et si nullam de utilitate gratiam
pro brevitate tamen veniam promerebitur. Est
michi frater vobis quem sermo presens alloquitur
non ignotus. Hic ab adolescentia usque ad senectutem
morbis multiplicibus fatigatus longum probatur

traxisse martirium. Aliquando corporis ejus
incommoda eo usque creverunt ut deficere putaretur.
Scripsi ad virum Dei adhuc in carne manentem
ut manum intercessionis porrigeret. Ea nocte
qua orabat pro egroto visum est ei quod nudus
staret coram homine Dei et ab ipso durissime vapularet.
Mirabatur contra se insolitam severitatem illius,
sed miranti sua conscientia respondebat: « Deus
est qui te verberat. » Vivit usque hodie flagellum patientius
ferens cujus Deum interpretatur auctorem.
Alicui forsitan somnium inane videbitur, sed orationis
illius et visionis istius concursus me ut hoc
scriberem provocavit. Jam illud quod subjiciam ipse
michi retulit vir beatus.
XIX.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.