PL 209, col. 1025
Vita Petri Claraevallensis (Thomas de Radolio), J. P. Migne
Erat in quadam ecclesia et in oratione sua confitebatur
Domino. Apparuerunt oranti effigies sanctorum
Bernardi et Malachie. Conversus ad ipsos
suam orationem et intentionem direxit. Tunc unus
eorum dixit ei: « Tu eris abbas Clarevallis. » Disparuerunt
illi et territus ipse remansit. Territus,
inquam, quia sicut postea michi cum gemitu fatebatur,
nunquam hoc fieri voluisset; et tamen dubitare
non poterat super hoc quod divinitus audierat.
XX.
Elapso post hec aliquo temporis intervallo Abbas
Clarevallis Geroldus, vir honestus et multis gratiis
decoratus, Igniacum devenit. Erat tunc Igniaci quidam
monachus, immo demoniacus, Judas inter
apostolos, Satan inter Dei filios, Hugo de Basochiis:
hic offenderat Ordinem in gravibus multum excessibus,
et Abbas prenominatus eum in regulari vindicta.
Nactus igitur tempus oportunum quo suam ulcisceretur
injuriam, furiis agitatus iniquis, dirum virus
sub pectore versans, apud se de illius nece
tractabat. Cum igitur sero esset die uno sedebat in
vestibulo domus infirmorum frater quidam religiosus
et humilis, Haymo nomine, natione Remensis.
Hic, sicut ipse michi confessus est, vidit manifeste
duas horribilis forme personas et quas esse
demones dubitare non poterat, ingredi domum illam.
Eo tempore satelles ille Satane, Hugo predictus,
cum fratribus egris corpore, mente jacebat
egrotus. Media nocte surrexit Abbas ad confitendum
Domino et nocturnis vigiliis interfuit. Necessitate
poscente in dormitorium conventuale perrexit.
Ubi Hugo in insidiis positus ut interficeret
innocentem [(Psal. X)] , ferro ad facinus preparato,
ipsum letaliter vulneravit. Vixit usque in diem
sequentem. Circa vesperum positis coram ipso fratribus
dixit: Dirige me, Domine, in veritate tua et
doce me quia tu es Deus Salvator meus et te sustinui
tota die [(Psal. XXIV)]
. Et cum hoc dixisset, obdormivit
in Domino; et, ut credimus, martyr insignis
celos petivit sanguine laureatus. Cujus corpus de
more compositum Abbas Petrus usque Claramvallem
deduxit, multum metuens ne quod audierat
impleretur: « Tu eris Abbas Clarevallis. » Sed sortitus
est sortem ministerii hujus quidam Henricus,
vir potens in opere et sermone; quo post modicum
in episcopum cardinalem assumpto, sedes illa vacabat
et iterum tractabatur de electione Abbatis.
XXI.
Erat in Claravalle Prior claustralis Gillebertus,
Abbas hodie Fusniaci. Hic beati viri sincerissimam
sanctitatem intime cognoscens et optime, scilicet
ut unicus ejus et familiaris amicus, sollicite cogitabat
eum ab Igniaco in Claramvallem transferre.
Dum hoc volveret in animo quidam de fratribus
animum ejus et intentionem prorsus ignorans confessus
est ei dicens: « Piam, inquit, gero sollicitudinem
nostre domus, et ignoro quem nobis Dominus