PL 209, col. 1029

Vita Petri Claraevallensis (Thomas de Radolio), J. P. Migne

Non crediderunt verbo ejus, et quasi victus succubuit,
non ex hoc movit litigium, non induit merorem,
aliter sentientibus non detraxit, et ex hoc temperantiam
et modestiam sui cordis ostendit. Ineptum
forte, vanumque videbitur asserere in tanto viro
tantas, id est quatuor principales virtutes, tam levi
tamque fragili argumento, cum multifarie multisque
modis ipsisque luce clarioribus frequentissime
probate sint. Sed ut ait aliquis, « artificis est
periti in parvo magna concludere. » quod in exemplo
premisso brevi scilicet nos arbitramur egisse.
XXVI.
Virtutes quidem hujus viri pluribus signis et ipsis
insignibus, uti premisimus, probate sunt et ostense;

porro patientia que sic asperis exercetur ut vilibus
humilitas fortissimo argumento, quod tamen pretermisimus,
in eo est probata. Dum in Valleregis
esset Abbas valitudine validissima vexabatur. Cujus
mali violentia in capitis proram conscendens
alterum ex ejus oculis ita dissolvit, ut liquefactus
ex toto penitus deflueret, sedemque concavam vacuam
relinquens, virum Dei ex Deo etiam tunc beatum
Monoculum efficeret. Cogitetur attente tante
temptationis immanitas, et in libra justi judicii pia
consideratione trutinentur dolor excrucians, deformitas
vilificans, privatio luminis minus utilem eum
reddens, et illud precipue quod in his omnibus non
peccavit ipse labiis suis, neque stultum quid contra
Deum locutus est · sed ut de martiribus sancta

canit Ecclesia:
Non murmur resonat, non querimonia,
Sed corde tacito mens bene conscia
Conservat patientiam.
Ita vir iste sicut agnus mansuetissimus coram
tondente sine voce non aperuit os suum, sed obmutuit,
et humiliatus est et siluit a malis [(Psal. XXXVIII)] ;
quin immo dicere solebat unum se de suis inimicis
evasisse, ut ab altero magis quam a perdito formidaret.
Non quia sensus aut membra corporis sui
vir consummatissimus adversari sibi sentiret, quippe
que potius erant arma justicie Deo, sed nimirum
ad solatium damna corporis egre ferentium hec dicebat,
eos per compassionem in se transformans,

eis se per humilitatem assimilans. Membra siquidem
sua que super terram erant assiduitate laboris,
ardore caritatis, discipline vinculis subegerat, imperans
eis non serviens, utens eis non fruens, immo
jam quantum ad se usu eorum non indigens et velud
suffragia emendicata contemnens. Quippe qui
ut de magno Martino legitur, humanam naturam
supergressus, celo teste, Deo presente et adjutore
fruebatur; et tanquam a Domini spiritu per ipsum
ad ipsum mente excedebat, ad quem per sensuales
conjecturas et corporis labores alii vix ascendunt.
Et implebatur in illo Scriptura que dicit: Et cum
simplicibus sermocinatio Dei [(Prov. III)]
, cui quantum
fuerit familiaris cum ex pluribus tamen ex eo
quod subjiciam apparebit.
XXVII.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.