PL 209, col. 1031

Vita Petri Claraevallensis (Thomas de Radolio), J. P. Migne

partem diei consumpsimus. Et cum me ratio
ad reditum invitaret, jamjamque separandi essemus,
tactus dolore cordis intrinsecus et trahens ab imo
suspiria dixi: « Siccine separat nos amara mors? »
Nec hoc dixi tanquam prescius futurorum, ex hoc
tamen futura predixi. Nam post non multum temporis
intervallum transiit ille de hoc mundo ad
mundi conditorem. De cujus transitu que nobis
testati sunt qui fuerunt breviter dicam et sic narrationem
istam concludam.
XXIX.
Igitur Petrus cum aliquot annis Clarevallensibus
prefuisset, egressus a Claravalle sui Ordinis secum
quosdam habens Abbates, finitimas regiones perambulans,
graviter infirmari et viribus corporis

cepit repente destitui. Cumque ipso silente egritudo
periculum imminens loqueretur, accessit ad eum
Gillebertus supranominatus qui semper erat sollicitus
super eo, etenim ipsum tenere diligebat,
dixitque ei: « Domine, quantum ex habitudine tua
perpendo, in proximo est ut recedatis a nobis. » Ad
hoc ille respondit: « Hoc puto et spero; nam in
hoc anno multas preces effudi ad Dominum ut me
liberaret de corpore mortis hujus [(Rom. VII)]
. » Interea
morbus augebatur, morbidus angebatur. Vix
tamen et cum labore usque Fusniacum venere. Ibi
visum est fratribus quod inungi deberet, et a superiori
cenaculo ubi mansionem acceperat, in inferiorem
domum quo fieri posset hoc competentius,
eum deportare volebant. Ille vero qui nullo unquam

labore, nullo dolore victus fuerat, nec foret ipsa
morte vincendus, fatiscentes artus spiritum servire
coegit. Surrexit, descendit, inunctus est, rediit, et
tota nocte usque ad vesperam sic permansit; et
cum jam fratres completorium decantassent Gillebertus,
more fidelis amici, propius assistebat amico,
a quo nimirum paulo post separandus foret, quique
in supremo spiritu jam positus esse videretur. Hoc
ratus Abbas de Valcellis qui et ipse cum ceteris
propter astabat in hec verba prorupit: « Quid agimus
fratres: homo iste recedit a nobis. » Quod
audiens vir Domini elevata manu innuit eis non se
tunc sed in crastino migraturum; fratres igitur
interim siluerunt, at illi pernox in orationibus suum

Domino transitum commendabat. Tenebras rumpente
diluculo ad ipsum fratres conveniunt, quibus
ipse conatu quo poterat Dei dilectionem inculcabat:
et cum ad eos loqui non posset, orare tamen
Dominum non cessabat. Itaque sicut placidus et
quietus exstiterat, ita placide et quiete in ipsa oratione
in qua confitebatur Domino, emisit spiritum
ad Dominum qui dedit illum; et ad quem alium
pergeret ille spiritus nisi ad Dei, immo ad Domini
spiritum, cum quo illi inherendo fuerat unus spiritus,
ad quem multa et magna merita eum elevabant,
a quo nulla malicia eum separabat, in quo
et Spiritus sanctus similitudinem suam, immo se
ipsum repperit, et funestus spiritus [funereum]
nichil invenit. A quo quam longe fuerit omnis malicia,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.