PL 209, col. 1035
Vita Petri Claraevallensis (Thomas de Radolio), J. P. Migne
velut sub uno solis radio non solum memori sed vigili
quoque cogitatione pensemus. Claudamus hoc
opusculum et ei metam figentes, non tantum probabiliter
sed etiam necessario concludamus quod Petrus
servus XPI fuit verissimus. Imitemur eum, et
si virtutis imitatione non possumus eum sequi, debite
venerationis et dilectionis contingamus affectu.
Credamus in XPm et diligamus ipsum in quem ipse
credidit et quem ipse dilexit, et quem diligens sanctus
fuit, et sanctus existens virtutes premissas et
multas alias pretermissas patravit. Credamus, inquam,
in XPm, sed fide que per dilectionem operatur,
ut ita credentes in ipsum, post vitam temporalem,
vitam que in XPo est, immo que XPo est et
ad quam Petrus processit, nanciscamur eternam.
XXXIV.
Magistro Henrico monacho Longipontis frater
Thomas de Radolio salutem. Ex opusculo quod de
vita venerabilis Petri Abbatis Clarevallis composui
tollendam censetis epistolam in ejusdem operis calce
locatam, tum, ut verbis vestris utar, quia ad materiam
rei non satis attinet, tum quia adulationis
notam gerit, viventi directa: ex quo etiam maligni
et invidi occasionem repperiunt detrahendi. Credo
multum majorum ac per hoc vestro judicio, sed
credo aliquid et meo: unde sine vestri judicii prejudicio
presumo dicere: « Non michi ita videtur. »
Cum enim virum illum virtutis dignum laude intenderim
laudare, et epistola laudes ejus epilogando
contineat, ad rei materiam indubitanter pertinere
probatur; sed nevum adulationis viventi porrecta
pretendit: a simili adulatores dicentur magni viri
qui laudes magnorum virorum ipsis viventibus
descripserunt, ex quibus nominatim, ut reliquos
sileam, Sulpicius Severus et Abbas sancti Theodorici
Willelmus historias laudesque scripserunt,
ipsis adhuc viventibus, magni Martini vestrique
Bernardi. Nec illi pro laudibus suis evanuerunt in
cogitationibus suis, quorum nimirum erat gloria
non laus humana licet vera, sed veritatis testimonium
et bona conscientia: nec isti dentem invidi
timuerunt quominus ea scriberent, unde se Deo
placere et humiles edificare sperabant. Hoc intuitu
quidam eorum scientes et prudentes in flammas
manus miserunt quas succendebant illi qui, stimulante
invidia, ea despiciebant et carpebant que
ipsi consequi non poterant. Igitur et ego, licet illis
in puritate tantum impar quantum gygantibus
nani, immo magis incomparabiliter, cum viro
viventi suas laudes offerrem, adulationi minime
serviebam, quia ei non placere sciebam, sed ut
verum fatear meumque revelem consilium, et vera
Explicit tractatus Domni Thome monachi de Radolio de vita venerabilis Patris Domni Petri abbatis
Clarevallis.