PL 209, col. 1036

Vita Petri Claraevallensis (Thomas de Radolio), J. P. Migne

dicebam et hoc eum modo fratribus suis commendare
volebam: timens ne, quia, ut ait sanctus
Bernardus, omne humile probro ducitur, parvipenderent
eum, cujus videntes exteriorem humilitatem,
immo, ut magis proprie loquar, humiliationem,
forsitan ignorabant vel minus attendebant intimam
claritatem. Hanc eorum oculis ingerebam, et licet
ex directo loquens ad illum, ex obliquo magis illos
attendebam.
Maneat igitur Epistola si probatis, laudesque
sancti etiam cum meo rubore contineat: non enim
in illa propriam sed Dei servique ejus gloriam cogitavi;
linguas inimicorum equanimiter portare
paratus sum quas presertim occasio talis exacuit.
Certe si linguas hominum paccatas habuere voluissem,

penitus michi fuerat, cum loqui nesciam,
reticendum, et item eas si penitus paccare volucro,
non epistola sola sed prorsus omnia delenda sunt,
quia et invidi omnia carpere parati sunt, et benivolis
eruditis sane et indicare gnaris ex artibus
omnia vel plura merito complacebunt [ legendum
puto: non placebunt]. Ideo cum exceptione, ut
testatur proemium, quod scripsi scripsi ut legentes
sustinerent modicum quid insipientie mee, et interim
contenti nostris ineptiis, prestolarentur qui
materiam inepte tractatam aptius retractarent.
Hec notate diligenter, carissime, et ut vel michi
credatis, vel forsitan fortius evincatis, quia sanctio
non solum legalis est, sed etiam evangelica quod
in ore duorum vel trium testium
stare debet omne
verbum [(Matth. XVIII)]
, videat opusculum nostrum
Domnus Hugo ex-abbas vester, qui hujusmodi
litterarum usum habens de ipso iudicare callebit.
Qui cum filii matris sue pugnarent contra eum,
dum cedere nescit, egressus abiit post vestigia gregum
nostrorum: nunc autem, ut audio, quasi quodam
postliminio per aliam viam regressus est in
regionem suam. Siquidem illud egit mentis magnitudine,
istud modestia; ibi robustus, hic modestus,
utrobique justus. Sed parco, ne iterum judicer adulari.
Illud autem in opusculo nostro, in quo Romane
Curie detrahi videbatur, quia non est tutum in eos
scribere qui possunt proscribere, delendum vel, ut

vobis videtur, vertendum esse consentio, quod et
ipsum feci.
Si quis amore sancti duntaxat libellulum transcribere
voluerit, utinam hanc scribere non omittat
epistolam, ut ex ea satisfiat legentibus; et quod
agit et intendit premissus libro prologus hoc repetat
missus vobis, ut sic dicam, postlogus.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.