PL 21, col. 299
De benedictionibus patriarcharum (Rufinus Aquileiensis), J. P. Migne
Requiris a nobis, quomodo intelligatur illud quod scriptum est in Genesi de Patriarcha Juda, quod
Israel pater ejus, dum singulis filiorum, quae praevidebat eventura praedicit, de isto ait inter caetera: Alligans
ad vitem pullum suum, et ad palmitem vitis pullum asinae suae [(Gen. 49. 11.)]
: quod tu scripsisti, Et ad
cilicium pullum asinae suae, quod in Graeco ita est: καὶ τῇ ἕλικι τὸν πῶλον τῆς ὄνου αὐτοῦ. Ἕλικα vitem dicunt
Graeci, non tam palmitem (quomodo habent nostra exemplaria) quam illos quasi rucinnulos, vel ramis
arboris, vel palis, vel quibuscunque illis innititur adminiculis, quos capreolos, ut arbitror, appellant agricolae: 5-6
quibus nexibus tutus, et sine lapsus periculo, vel gravatur fructibus palmes, vel vaga proceritate
distenditur. Arbitror ergo, quod hic ipse Graecus sermo in Latinis exemplaribus antiquitus positus est,
ut et alia nonnulla, et per tempus ab scriptoribus non intelligentibus pro ἕλικι, cilicium dici putatum est.
III.
Et in hoc quidem facile error interpretis emendatur, sed non tam facile est, etiam sensum intelligentiae
ipsius invenire, nisi totius capituli mentio fiat. Totius autem hujus capituli tractatus amplius aliquid
et lucidius inveniret, si ab initio ipsarum Benedictionum sumsisset exordium. Quod utique et otii, et temporis
non parum quaerit, et ut fidelius dicam, quod mentem Spiritu Sancto illuminatam deposcit. Quantum
ergo vel mediocritas intelligentiae nostrae valet, vel tempus indulget, vel hi simunt, qui rescripta ad Origenem
perurgent, quanta res tanta pati [ Forte peragi] potuit brevitate, pro eo amore, quo confidere nos
tibi de omnibus jubes, sine praejudicio eorum, qui melius aliquid sentire possunt, quid nobis de hoc interim
capitulo videatur, exprimimus.
IV.
Scio quamplurimos caput istud ita de Domino interpretari, ut nihil ad Patriarcham Judam pertinere
ex his quae dicuntur, adfirment, quia neque ut leo dormisse usquam, neque ut catulus leonis ostenditur
suscitatus, neque Gentes in eo sperasse ullatenus probabuntur Sed cum dicit: Non deficiet princeps ex
Juda, neque dux de femore ejus, donec veniat is, cui repositum est, regnum scilicet, et in ipso gentes sperabunt:
quia donec veniat is, cui repositum est, in quo gentes sperabunt, manifeste de Christo dicitur; cogimur
sine dubio alium intelligere esse, quam Christum eum, de cujus semine dux non deficiet, donec Christus
veniat. Non enim convenit illum Christum intelligi, de cujus semine dux non deficiet, donec Christus
veniat, qui utique dux in adventu Christi defecit. Et hoc ipsum indicio fuit, advenisse eum, cui repositum
est, idest Christum. Quaedam referuntur ad Judam; sicut in complurimis caeteris, etiam in hoc capitulo
sentiendum est, ut alterno intellectu expositio dirigatur, et interruptio Historialis intelligentiae Mystici
sensus prodat arcanum.
LIBER PRIMUS. BENEDICTIO JUDAE.