PL 21, col. 304

De benedictionibus patriarcharum (Rufinus Aquileiensis), J. P. Migne

Christi. Hoc modo exponet, membra Christi
esse sine dubio spiritaliter intelligenda, quae Apostolus
dicit populum Fidelium [(I. Cor. 6.)] . Possunt
ergo et femora ejus spiritaliter intellecta indicare
eos, qui pro firmitate et constantia fortitudinis,
omne corpus Ecclesiae sustentare videntur, et ferre:
vel quia humani seminis judicium solet in femorum
appellatione figuraliter dici, apud nos autem qui
seminat, verbum seminat [(Luc. 8.)] : poterunt ergo
hi, qui ministerium verbi Ecclesiae exhibent, de
Christi femoribus intelligi duces. Usquequo veniant,
quae reposita sunt ei: videbitur ita posse intelligi,
quod usque ad consummationem seculi, non deerunt
isti duces, donec veniant ea quae reposita sunt, quae
apparavit Deus his qui diligunt eum. Et ipse erit exspectatio

gentium. In die scilicet judicii, cum omnes
gentes et populi Christum judicem, in pavore cordis,
et tremore conscientiae exspectabunt.
4.
Alligans ad vitem pullum suum, 11 et ad palmitem
pullum asinae suae [(Gen. 49. 11.)]
. Hoc de
Christo et proprie et singulariter dicitur: ipse
enim alligavit ad vitem pullum suum, qui dixit: Ego sum vitis vera
[(Joan. 25.)]
. Ad hanc ergo vitem,
et pullum suum alligat, et asinae suae pullum [(Marc.
11.)] . Pullus suus est ex gentibus populus, cui utique
nunquam adhuc Legis onus fuerat impositum, et
supra quem, nisi ipse primus, nemo insederat [(Luc.
12.)] . Pullus vero asinae suae est, qui ex priore populo,
qui nunc in figura asinae nominatur, electi
erant ad salutem, de quibus Propheta dicit: Si fuerint

filii Israel sicut arena maris, reliquiae salvae fient [(Osee 1.)]
.
Abjecta ergo asina, quae onus Legis in infidelitate
portare maluit, pullus ex ipsa natus eligitur,
id est, novellus ex veteri per fidem populus
adsciscitur, ac populo ex Gentibus sociatur. Vitis
ergo Christus ex ea parte dicitur, qua naturam suscepit
humanam, ad quam Dei verbum pullum suum
alligat, id est, populum suum conjungit et sociat ei
conversationi, quam ipse exegit in carne: ut imitatione
ipsius, pullus qui ad ipsum alligatus est,
efficiatur cum illo et filius Dei, et cohaeres Christi [(Rom. 8.)] .
Palmitem autem, de quo initio, quid significaret,
exposuimus, intelligere possumus hoc

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.