PL 21, col. 305

De benedictionibus patriarcharum (Rufinus Aquileiensis), J. P. Migne

modo. Fides quae in Christo est, et praesentis vitae
regulam tenet, et futurae spei fiduciam praestat.
Vitis ergo videtur illud ostendere, quod Christi in
carne positi gesta, in ipso credentes, et ipsi inhaerentes
imitantur: palmes vero, id est, ἕλιξ, qui non
tam palmes, quam illud intelligitur, quo palmes arbori
connectitur, et confirmatur a lapsu (quo adminiculo
tutus, ventos ac turbines contemnit et respuit)
futurorum bonorum indicat spem, quia fideles
quique non solum in iis quae egerunt, sed et in his
quae sperant et credunt futura, consummationem
salutis exspectant: in quo quasi ad quandam patientiae
arborem, spe vincti ac confirmati tentationum
procellas ac turbines ferunt. Quod de Historiali
Juda interpretari, nulla mihi ratio 12 videtur posse

permittere, nisi si Judaicis fabulis attendentes, putemus
ita posse intelligi pro eo quod dicunt, partem
tribus Judae, quam in terrae haereditatem suscepit,
ita esse refertam vineis, ut tanquam nullo alterius
generis existente virgulto, tanta esse vitis copia videatur,
ut ne animal quidem alligandi ad aliud
genus arboris detur facultas. Sed haec, ut diximus,
Judaica magis commenta videbuntur; nobis autem
Mystica plus, etiam si sola sit, placeat exposito.
5.
Lavabit in vino stolam suam, et in sanguine uvae
amictum suum [(Gen. 49. 11.)]
. Videbuntur et haec
tantum ad Historicam expositionem pertinere: agrum
fertilem vitis, et hyperbolic ῶs vini abundantiam significare;
sed nobiliorem sensum Mystica producit
expositio. Nam stola Christi, quae lavatur in vino

merito ejus intelligitur Ecclesia, quam ipse sibi
mundavit sanguine suo, non habentem maculam et
rugam [(Ephes. 5.)] . Non enim, inquit Apostolus, argento
vel auro redempti estis, sed pretioso sanguine
Unigeniti a Deo [(1 Pet. 1.)]
. In hujus ergo sanguinis
vino, id est, lavacro regenerationis, a Christo lavatur
Ecclesia. Consepelimur enim illi per Baptismum
in morte et sanguine ipsius, id est, in morte ipsius
baptizamur. In sanguine autem uvae, quomodo amictum
suum lavet, videndum est. Amictus, propinquior
quaedam, vel secretior corpori vestis videtur
esse quam stola. Hi ergo qui prius per lavacrum loti,
stola ejus fuerant effecti, posteaquam ad sacramentum
sanguinis uvae pervenerunt, veluti interioris
mysterii, secretiorisque amictus ejus participes esse

dicuntur. Lavatur enim etiam in uvae sanguine anima,
cum sacramenti hujus coeperit capere rationem.
Agnita namque et intellecta virtute sanguinis, virtute

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.