PL 21, col. 307

De benedictionibus patriarcharum (Rufinus Aquileiensis), J. P. Migne

frequentius in his locis repetere absurdum videtur.
Dentes ergo ejus super lac candidi erunt hi
qui fortem et solidum verbi Dei cibum mandere et
comminuere ad summam subtilitatem dentibus possunt,
de quibus dicit Apostolus in Epistola ad Hebraeos, Perfectorum autem est solidus cibus, qui pro possibilitate sumendi exercitatos habent sensus ad boni
discretionem et mali
[(Heb. 5. 14.)]
. De imperfectis autem
Corinthiis dicit, Lac vobis potum dedi, non escam:
nondum enim poteratis [(1. Cor. 3. 2.)]
. Haec super eos
qui lacte aluntur: Dentes eorum sunt candidi, id
est, hi qui perfectum cibum capere non possunt, et
comedere super illos, qui tanquam parvuli adhuc lacte
indigent. Denique et in lege ea animalia quae ruminant [(Levit. 11.)] ,
et sumptum cibum ad dentes denuo

revocant, quod subtiliter minutatum, sustentationi
corporis tradunt, munda esse animalia designantur.
Aptissime sane etiam candidos dentes ejus dicit. Omnes
enim qui perfecti sunt, et Scripturarum cibos
dignis et competentibus interpretationibus explanantes,
subtilem et minutum intellectum, qui spiritalis
dicitur, Ecclesiae corpori subministrant, candidi debent
esse et puri, atque ab omni macula liberi, ne
forte dicatur eis: Qui alios doces, te ipsum non doces [(Rom. 2.)]
.
6.
Verum quoniam Scriptura divina non solum
sacramentorum debet scientiam continere, verum
etiam mores, 15 gestaque informare discentium (sic
enim et Sapientia per Salomonem dicit, Describe tibi
haec dupliciter et tripliciter in corde tuo [(Prov. 22.)]
: et

arca quae construebatur a Noe, bicamerata et tricamerata [(Gen. 6.)]
fieri jubetur), conemur et nos, posteaquam
dupliciter ista, pro ut potuimus sentire, descripsimus,
id est, secundum Historiam et secundum
Mysticum intellectum, nunc in quantum recipere locus
potest, jam Moralem, in eo discutere sermonem,
ut Scripturarum studiosi, non solum quid in aliis, vel
ab aliis gestum sit, sed etiam ipsi intra se, quid gerere
debeant, doceantur. Judas, confessio interpretatur:
qui ergo, vel peccata sua confessus poenitentiam
egerit, vel Christum in persecutione coram hominibus
confitetur, collaudabitur a fratribus suis: Laetitia
est enim et gaudium Angelis in coelis, super uno peccatore
poenitentiam agente [(Luc. 15.)]
. Ab ipsis ergo, tanquam
a fratribus, (unius enim illi Creatoris et patris

filii sunt, et homines et Angeli) collaudatur. Verum
is qui confitetur Dominum Jesum, quia in Spiritu

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.