PL 21, col. 308

De benedictionibus patriarcharum (Rufinus Aquileiensis), J. P. Migne

Sancto confitetur, manus ejus supra dorsum inimicorum
efficiuntur: qui enim ante exhibuerat membra
sua servire iniquitati ad iniquitatem, nunc exhibens
servire justitiae in sanctificatione [(Rom. 6.)] , jam fugientium
se inimicorum suorum, id est, daemonum
terga vexat et caedit. Sic enim pugnat, non quasi aerem
caedens [(2. Cor. 9.)] , sed daemones fugans: quique
ob nimios profectus velut Dei jam in se participium
habens, etiam adorari dicitur a filiis patris sui. Filios
patris sui, quasi in Morali loco, possumus filios lucis
accipere, qui merito adorant et venerantur eos, qui
scientia et operum merito in Dei similitudinem profecerunt.
Sicut enim Christus lux mundi est [(Joan. 8.)] ,
ita et discipuli ejus lux mundi sunt [(Matth. 5.)] : sed
ille per naturam, isti per gratiam. Et Moses Deus

esse dicitur Pharaonis [(Exod. 7.)] . Catulus leonis Juda,
ex germine, fili mi, ascendisti. Merito catulus leonis
appellatur, qui Christo concrucifixus est et conresurrexit,
sicut et Paulus dicebat [(Rom. 6.)] , qui et ipse
merito 16 in Judam accipitur, confitebatur enim
peccatum suum dicens, Non sum dignus vocari Apostolus,
quia persecutus sum Ecclesiam Dei [(I. Cor.
15.)]
. Et iterum quod Christus est, esse dicit seipsum,
cum ait: Christo concrucifixus sum: vivo vero jam
non ego, vivit vero Christus in me [(Gal. 2.)]
. Est ergo
catulus leonis, qui dormit cum Christo, dum mortuus
est peccato, et resurrexit cum Christo, dum vivit Deo [(Rom. 11.)] .
Ex germine autem filius qui ascendit,
sine dubio is est, qui cum esset oleaster insertus est
in arborem [ Forte bonam] olivam, et agrestes ac feros

mores naturae carnalis abjecit, per spiritum adoptionis
haeres [(Phil. 4.)] , radix vera vitae permanens, et
fructum plurimum ex ejus insitionibus adferens. Recubans
dormisti ut leo. Dormit ut leo, sapiens namque
confidit ut leo [(Prov. 28.)] , maxime cum potuerit
confidenter dicere, Omnia possum in eo qui me confortat [(Philip. 4.)]
.
Non terroribus, non minis, non
ullis illecebris excitatur, sed manebit immobile propositum
et mens fixa. Nec deesse unquam Princeps
poterit ex Juda, et dux de femoribus ejus; vere enim
ille poterit principatum sui agere, et dux esse probabilis,
qui prius per confessionem et poenitentiam
omnibus carnalibus vitiis, quibus prius agebatur, abscissis,
sibique subjectis, principatum sui gerit, nec
permittit in se vel iram, vel ambitionem, vel avaritiam,

vel libidinem gerere principatum. Sed dux erit
ei de femoribus Juda, id est, ejus qui confessione

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.