PL 21, col. 313

De benedictionibus patriarcharum (Rufinus Aquileiensis), J. P. Migne

breves esse, non aspicis. Quia autem Quadragesimae diebus, in monasterio Pineti positus, haec rescripsi
ad te, etiam Fratribus qui aderant, ineptias meas celare non potui; sed et ipsi magnum putantes aliquid
esse, quod tibi placere potest, extorserunt tamen, ut haec describerent sibi. Sic me et cum escas tuas
poscis, etiam aliis propinas. Vale in pace, frater amantissime, verissime Dei cultor, et Israelita in quo dolus
non est, meique memor esto, gratia plene homo Dei.
LIBER SECUNDUS. DE BENEDICTIONIBUS RELIQUORUM UNDECIM PATRIARCHARUM.
23 Sciendum est primo, quod in singulis quibusque
locis, ubi Scriptura de duodecim Patriarchis
commemorat, multa est in ipsa ordinis conscriptione
diversitas. Alius ordo est in ipsa eorum nativitate
conscriptus [(Gen. 35.)] : alius cum terram Aegypti
una cum patre suo Israele et sobole posteritatis referuntur
intrare [(Gen. 46.)] : alius nunc, cum benedictiones
obituri parentis excipiunt [(Gen. 49.)] : alius cum
egressae de Aegypto tribus, vel in deserto commemorantur
aliquid agere [(Exod. 14. et seqq.)] , vel terram
repromissionis ingressae, in monte Garizin, et in
monte Gebal pro benedictionibus et maledictionibus
statuuntur [(Deut. 27.)] . Alius etiam cum divisionem
terrae haereditatis sorte suscipiunt [(Josue. 15.)] , et in
tantum ordo iste variatur, ut interdum quidam ex

ipsis nec adscripti inveniantur in numero, quod utique
certum est, non absque aliqua ratione variari,
et existere caussas probabiles, quibus in illo loco ille
praeferatur, in alio vero alius praeponatur. Sed de
his nobis nunc a te [Fr. Pauline] propositum non est,
nisi ea tantummodo, prout Deus 24 dederit, explicare,

1.
RUBEN (inquit) primogenitus meus: tu virtus mea,
et initium filiorum meorum, durus conversatione, et
durus, temerarius: contumelias irrogasti, tanquam
aqua non effervescas. Ascendisti enim super cubile patris
tui, tunc polluisti thorum, ubi ascendisti [(Gen. 49.3.4.)]
.
Incesti historia neminem latet, quomodo Ruben in
concubinam patris sui efferbuerit flamma libidinis, et
paternum maculaverit thorum [(Gen. 34.)] . Sed quod

in initiis, laudis ei aliquid videtur adscribere, dicens,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.