PL 21, col. 314
De benedictionibus patriarcharum (Rufinus Aquileiensis), J. P. Migne
quae in benedictionibus quas mortis tempore
a patre suscipiunt, continentur: quae quidem Benedictiones,
ex eo fortasse solummodo appellari poterunt,
quod in novissimis dicitur: Et haec locutus est
illis pater eorum, et benedixit illos, unumquemque secundum
benedictionem suam benedixit illos [(Gen. 49.
28.)]
. Caeterum in initiis, ubi convocat eos pater, non
quasi ad benedictionem vocat, sed ita scriptum est: Vocavit autem Jacob filios suos, et dixit: Congregamini
ut annunciem vobis, quae occursura sunt vobis in novissimis [(Ibid. 2.)]
;
quod utique magis Prophetiam
significat, per quam quae eis eventura sint praesignificantur.
In ipsa autem corporali serie verborum,
neque benedictiones tantum, neque futurorum sola
praenunciatio, qua vel mors, vel propositum eorum,
vel etiam quaedam ab eis gesta notabiliter arguuntur.
Quae res nobis et tripartitam, ut et in aliis fecimus,
explanationis materiam subjicit, ita ut benedictiones
Historiae locum servent: prophetia vero Mysticum,
atque dogmaticum: morum correptio, et objurgatio
Moralem dirigat stylum.
BENEDICTIO RUBEN.
Tu virtus mea,
idcirco 25 ut gravius notetur in crimine,
qui cum virtus patris haberetur, et initium filiorum,
nescit servare reverentiam patri; quale est
et illud quod dicitur per Prophetam: Ego te plantavi
vineam frugiferam, totam feracem, quomodo conversa
es in amaritudinem vitis alienae [(Jer. 2.)]
?
2.
Secundum Mysticam vero intelligentiam, videtur
mihi Ruben prioris populi Judaeorum ferre posse personam,
qui et primogenitus est, et initium filiorum