PL 21, col. 315

De benedictionibus patriarcharum (Rufinus Aquileiensis), J. P. Migne

sicut et Propheta dicit: Israel primogenitus meus [(Exod. 4.)]
.
Primis namque illis data sunt eloquia
Dei. Quod autem durus fuerit ille populus et temerarius,
Scripturae denunciant: dicit enim de eis
Propheta, Omne quod loquitur populus hic, durum est [(Isaiae 8.)]
.
Et item alibi de ipsis dicit: Vos semper
dura cervice, et non circumcisi corde [(Act. 7.)]
. Patri
vero Deo irrogavit injurias, cum convertit ad eum
dorsum suum, et non faciem suam [(Jer. 2.)] . Thorum
autem concubinae polluit, quem ascendit, id est,
legem veteris Testamenti, quam saepe praevaricando
maculavit. Quod autem in concubinae persona lex
veteris Testamenti ponatur, Paulus edocuit dicens: Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et unum
de libera: haec autem sunt Testamenta
[(Gal. 4.)]
, in

quo Agar, quae concubina fuit, in veteris Testamenti
ponitur typo. Una etenim erat perfecta columba 26
genitrixve, quae virgo casta, regina sponso regi,
Ecclesia per Evangelium jungitur Christo.
3.
Sed et Moralis nobis in hoc ita tractabitur locus.
Ruben interpretatus est majoribus, filius qui videtur,

1.
SYMEON et LEVI fratres, perfecerunt iniquitatem
voluntatis suae. In consilium eorum non introeat anima
mea, et in consilio eorum invitentur viscera mea [(Gen.
49. 5. 6.)]
. Quantum quidem ad historiam pertinet,
videtur illud eorum culpare commissum, quod Emmor
filium Sychem, qui post sororis eorum concubitum,

familiae Israel voluerat sociari, fraude et circumventione
jugularunt, atque omnem ejus populum interemerunt,
quando et dicebat eis pater eorum Israel: Quia odibilem me fecistis in hoc mundo
[(Gen. 34.)]
.
Maledictum ergo eorum furorem temeritate imprecatur,
et dividendos eos per populos Israel protestatur,
utpote ex ipsis Levitas et Sacerdotes futuros,
qui sortem terrae promissionis non habuerunt.
2.
Spiritalis autem de his explanatio talis mihi
quaedam posse videtur aptari, quod Symeon et Levi
Scribarum et Pharisaeorum Judaici populi possint
ferre personas, de quibus scriptum 27 est: Quia
consilium fecerunt Scribae et Pharisaei, ut Jesum dolo
tenerent [(Matth. 26.)]
, de quo consilio nunc dicit sanctus,
qui mente Deum videbat: In consilium eorum

non introeat anima mea; et in consilio eorum, in quo,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.