PL 21, col. 317
De benedictionibus patriarcharum (Rufinus Aquileiensis), J. P. Migne
occidisti illi vitulum saginatum istum [(Luc.
15.)]
. Ergo taurum, sive vitulum consilio suo Scribae
et Pharisaei subnervasse dicuntur, quorum maledictus
furor, quia temerarius est: et ira illorum, quia indurata
est. Dividam illos in Jacob, et dispergam eos
in Israel. Videndum est, ne forte divisio ista quae
hic commemoratur, talis sit, qualis et illa de qua in
Evangelio dicitur: Quia cum venerit dominus servi
illius, dividet eum, et partem ejus cum infidelibus ponet [(Ibid. 12.)]
.
28 Vel certe, ut audivi quemdam ex
sanctis patribus disserentem, quia divisio simul et
dispersio nominatur, pro eo quod nonnulli ex ipsis
Domino crediderunt, et alii in infidelitate permanserunt.
Divisi dicuntur hi qui ab eis separantur, et
veniunt ad fidem: et dispersi hi, quorum patria, temploque
subverso, per orbem terrae incredulum dispergitur
genus.
3.
Moralis vero tropus ita fortasse servari potest.
Tripartitam esse animae virtutem, multis sapientibus
visum est, id est, tres esse species motus ejus,
per iram, per cupiditatem, per rationem, nec alius,
ut puto, animae motus, exceptis his, poterit inveniri.
29 1. ZABULON juxta mare habitabit, et ipse est
accessus navium, et extenditur usque ad Sidonam [(Gen. 49. 13.)]
.
Historia, portionem futurae haereditatis
designat et sortem. Ad mysterium autem quod
spectat, legimus in Evangelio, ex his regionibus
adsumtos esse aliquos Apostolorum: et in ipsis locis,
Dominum saepe docuisse, sicut scriptum est: Terra Zabulon et terra Nephtalim, via maris trans
Jordanem Galileae gentium. Populus qui sedebat in
tenebris, vidit lucem magnam
[(Isaiae 9.; Matth. 4.)]
.
Sed quod dixit, Et ipse extenditur usque ad Sidonam:
Sidon interpretatur venator, vel venatrix. Venatores
autem, quos alios putabimus in hoc loco laudabiliter
accipiendos, nisi Apostolos Domini, de quibus
praedixit propheta, Quia mittam venatores multos, et
venabuntur eos in omni monte [(Jer. 16.)]
?
2.